Wikidata Florianus Bercea
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 28 Decembris 1937; Tinăud
Patria: Romania

Florianus (Dacoromanice Florian) Bercea (natus die 28 Decembris 1937 in Tinăud, nunc pars oppidi Aleșd in Bihor circulo) oeconomus, argentarius, legatus et vir publicus factionis PD Dacoromanicus erat.

Munus recensere

Ad annum 1962 apud Academiam Studiorum Oeconomicorum Bucarestae studebat et doctor promotus est. Per annos 51 in hac universitate legit, postea professor erat. Post regimen communistarum finitum etiam in magistratibus diversis fisci necnon in argentariis operam dedit.

Cursus honorum recensere

Bercea anno 1990/91 secretarius statalis in ministerio fiscali fuit, deinde a die 16 Octobris 1991 ad usque 19 Novembris 1992 ipse minister fisci et supervisionis fiscalis in consilio ministrorum Theodori Stolojan fuit. Anno 1992 primo legatus ad Cameram Legatorum Romaniae electus est. Die 26 Septembris 1994 legatus Camerae se abdicavit, ut legatus Romaniae in Africam Australem fieret. Anno 1996 iterum in Cameram legatorum electus die 6 Aprilis 1999 iterum se e parlamento recessit. Tum enim praeses vicarius Curiae rationum Romaniae (Dacoromanice Curtea de Conturi) factus est, quo officio ad annum 2002 fungebatur.

Nexus externi recensere