Wikidata Felicianus Ninguarda
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1524; Morbinium
Obitus: 5 Iunii 1595; Novum Comum

Felicianus Ninguarda (natus Morbenii Vallis Telina anno 1518 – mortuus est Novi Comi 5 Iunii 1595) fuit theologus Italicus, episcopus Scalae, Fani Sanctae Agathae Gothorum (1583-1588) et Dioecesis Comensis (usque 1595), legatus Ratisbonae et nuntius apostolicus pro Germania Superiore.

Vita recensere

Filius centurionis Mediolanensis anno 1549 ordinem Dominicanorum intravit. Iste vir pro contrareformatione maximi momenti fuit; tamquam concionator cathedralis Iuvavensis[1] anno 1562 in Concilio Tridentino vice archiepicopi Salisburgensis sedebat. Summus pontifex Gregorius XIII eum tantopere diligebat, ut annis inter 1577 et 1583 episcopus titularis Scalensis fieret. Annis inter 1578 et 1583 nuntius apostolicus in Germania Meridiana erat; die 13 Iunii 1580 autem legatus Principatus Ratisbonensis. Iam ano 1574 fuerat visitator in Dioecesi Ratisbonensi ubi Philippum Bavaricum trium annorum puerum vicariatu repraesentaret. Id necesse erat, ne Castra Regina pecuniis debitis laborantia in manus protestanticorum caderet. Iam annl 1574 tamquam visitator papalis a lantgravio Leuchtenburgensi omnibus honoribus sartus et tectus servatus erat. Bavaria, Austria et Helvetia Feliciano saepius visitandae erat. Petershausen apud Constantiam dimissionem Christophori Funk abbatis promovit. Unionem inter catholicos vicos et episcopum principem Basilensem fovebat. Felicianus in omnibus motum reformatorium Sacrosancti Concilii Tridentini optime implevisse videtur.[2]

Nexus externi recensere

Notae recensere

  1. Anton Schmid: Die Anfänge der Domprädikaturen in den deutschsprachigen Diözesen. In: Römische Quartalschrift für Christliche Altertumskunde und Kirchengeschichte, 89/1994, lib. 1–2, p. 78–110, hic p. 89.
  2. Hic visitatio quaedam anno 1589 facta describitur.