Aulus Licinius Nerva Silianus (nescimus, quando natus sit, mortuus est inter annos 7 et 14) senator Romanus fuit. Pater eius Publius Silius Nerva consul anni 20 a.C.n. erat, Silianus autem ab Aulo Licinio Nerva adoptatus eius nomen gessit. Silianus amicus Augusti erat et anno 7 consul ordinarius creatus est, quo magistratu ad 30 Iunii functus est. Tum ei Lucilius Longus successit. Ante Augustum mortuus est[1].

Notae recensere

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 7, c. 177


Antecessores:
Marcus Aemilius Lepidus et Lucius Arruntius
Consul
7
cum
Quinto Caecilio Metello Cretico Silano
Successores:
Marcus Furius Camillus et Sextus Nonius Quinctilianus