Augustus Godofredus vulgo August Gottfried Ritter (natus die 25 Augusti 1811 Erfordiae, mortuus die 26 Augusti 1885 Magdeburgi) musicographus atque organoedus praeclarus Germanicus fuit.

Augustus Godofredus Ritter, musicus

Vita recensere

In urbe natali Gymnasium senatorium frequentavit. Tunc Berolini organo canebat ubi musicam eum docebant viri optimi Ludovicus Berger, Augustus Gulielmus Bach et Carolus Fredericus Rungenhagen antequam ipse magister atque cantor Erfordiae fieret. Anno 1844 Merseburgae ad ecclesiam cathedralem munere musici functus est, denique anno 1847 Magdeburgum petivit.

Gravitudo recensere

Notissimus factus est propter librum definitivum »Kunst des Orgelspiels« (Lipsiae 1877, octava in editione). Praeterea edidit quattuor sonatas, multa praeludia et postludia, libros choralium, variationes, fugas - quod ad organum tubulatum attinet. Sed etiam Clavicinibus concentum unum et sonatas plures composuit. Cantus choris virorum donavit; quadricinia fidium quoque tradidit. Quattuor annos (i.e. inter 1844 et 1847) periodicum organistarum praetitulatum »Urania« moderabatur et generose symbolas pro collectionibus/florilegiis velut »Orgelfreund«  et »Orgelarchiv« dabat. Opus eius historicum »Zur Geschichte des Orgelspiels im 14. bis 18. Jahrhundert« Lipsiae anno 1884 editum est.

Nexus externi recensere

 

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!