Appellatio[1] (Sinica littera[2]) est agnomen sive pseudonymum, quod apud Sinas aliasque Asiae quae ad orientem vergit gentes vir artibus peritus ipse sibi attribuit. Differt enim ea a cognomento, ut hoc a parentibus fere nominatum omnesque ad adultos virilis sexus pertinet, illa autem nec ab alio neque universalis, sed eruditis modo et clarissimis est attributa.

Notae recensere

  1. P. Angelus Zottoli, Cursus litteraturae Sinicae neo-missionariis accomodatus. p. XIV: "蘇軾, [...] appellatione 東坡居士."
  2. Sonus Mandarinice hào, Cantonice hou6, Fochienice , Coreanice ho, Iaponice , Vietnamice hiệu.