Quantum redactiones paginae "Pulcinella" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens 'thumb|Pulcinella saeculi XXI. '''Pulcinella''' est persona quam dilectissima comoedia artis|como...'
(eadem)

Emendatio ex 17:29, 14 Aprilis 2021

Pulcinella est persona quam dilectissima comoediae artis Neapolitanae: Quam personam Silvius Fiurillo ineunte saeculo XVII celebrem reddidit.[1] Pulcinella originem trahere videtur a Macco et Buccone, duabus personis Atellanis. Ille homo rudis et dicax crudelisque, hic autem fur commotus insipidusque inflato animo.[2] Larvam nigram gerit, naso longo.

Pulcinella saeculi XXI.

De nomine

De origine Pulcinellae nominis nihil certi cognovimus, sed quod ad formam nominis attinet, pulcinella deminutivum esse videtur ab It. pulcina 'pullastra' ductum.[3] Sed quid de genere? Pulcinella persona masculini generis est, quamquam forma grammatica femininum genus suggerit. Pulcinella autem homo rusticus est. Alioqui persona mutabilis esse videtur.

Notae

  1. Rudlin 1994: 139.
  2. Duchartre 1966: 208.
  3. Cf. Fava 2013.

Bibliographia

  • Duchartre, Pierre Louis (1966) The Italian Comedy. Dover Publications,
  • Fava, Antonio (2013) Ars comicA.
  • Rudlin, John (1994) Commedia Dell'Arte: An Actor's Handbook. Routledge.