Quantum redactiones paginae "Udalricus Matthias" differant

Content deleted Content added
Linea 17:
* Hungarice: ''Eszperantó - az egyház új latinja?'', 2010
==Actiones et in politicis==
Anno 2008 glossarii conficiendi moderationem obtinuit cui titulus ''Kleines Wörterbuch Deutsch - Esperanto/Esperanto - Deutsch'' in vestigiis opusculi ''Weltsprachenwörterbuch'' [[Theodoricus Michael Weidmann|Theodorici Michaelis Weidmann]] Helvetici. Anno 2017 omnia quattuor milia specimium divendita erant. Membrum Collegii internationalis scientifici AIS apud [[Res publica Sancti Marini|Sanctum Marinum]] est atque annis inter 2008 et 2010 pro factione Europaea ''Eŭropo - Demokratio - Esperanto'' (EDE) candidatus erat antequam anno 2010 motum ''Unu mondo'' cum aliis gigneret. Anno autem 2019 labor politicus sodalium congregatorum omnis stitit. Tamquam politicus Esperantica in scholis collocanda esse declaravit.
 
Ex anno 2015 in praesidio [[Opus fundatum FAME|Operis fundati FAME]] operam navat et ex anno 2020 pro grege Germanico [[Unio Esperantica christiana internationalis|Unionis Esperanticae christianae internationalis]] (KELI) ultro laborat.