Quantum redactiones paginae "Otho Brunfelsius" differant

Content deleted Content added
de herbis condimentaris
Linea 6:
Consuetudinem contraxit cum [[huldericus de Hutten|Hulderico de Hutten]]; quo mortuo Brunfelius magis magisque fidem [[Fratres Plimmutenses|fratrum Plimmutensium]] amplectebatur et medicinae studiis se dedicavit. Bernam autem morbis medendis iit.
 
Praeter opera theologica multa atque lucida libros pepigit de [[paedagogia]], de [[lingua Arabica]] et de [[Medicamentum pharmaceuticum|medicamentis pharmaceuticis]]. Ars botanicae ab eo funditus renovata est quoniam opus »[[Herba condimentaria|Herbarum]] vivae icones« (Argentorati 1530 et 1536) novas vias monstravit, in quo plantae locales et nomenclatura Theodisca praeditae sunt. Mentionis dignae sint quoque »Catalogus illustrium medicorum seu de primis medicinae scriptoribus« (Argentorati 1530); »Iatron medicamentorum simplicium« (das. 1533), »Epitome medices, summam totius medicinae complectens« (Antverpiae 1540); »Onomastikon medicinae, continens omnia nomina herbarum, fruticum etc.« (Argentorati. 1534); »In Dioscoridis historiam plantarum certissima adaptatio« (Argentorati. 1543).
==Fons==
''Meyers Großes Konversations-Lexikon'', vol 3. Lipsiae 1905, p. 497-498 ([http://www.zeno.org/nid/20006374883 in interreti hic])