Quantum redactiones paginae "Gulielmus de Reiser" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
'''Gulielmus de Reiser''' (natus in [[Egesheim]] die [[13 Maii]] [[1835]]; mortuus est [[Elephantiacum|ElephantiaciEllwanga]]<ref>{{Graesse}}</ref>e die [[11 Maii]] [[1898]]) fuit theologus [[Germania|Theodiscus]], [[presbyter]] et Sumelocennae [[episcopus]].
==Vita==
Filius burgimagistri et textoris Leonardi Reiser theologiae atque philosophiae in [[Universitas Eberhardina Carolina]] [[Tubinga]]e studuit. Anno 1859 autem presbyter ordinatus est; annis inter 1870 et 1879 munere rectoris Conventus Gulielmi fungebatur. Variis officiis peractis anno 1879 capitularis cathedralis [[Sumelocenna]]e nominatus est. Annis inter 1880 et 1882 et iterum inter 1883 et 1886 senator in camera altera parlamenti [[Stuttgardia|Stuttgardiensis]] fuit. Die 31 Augusti 1886 pontifex maximus [[Leo XIII]] eum episcopum titularem Aeni et vicarium Sumelocennae successurum proclamavit. Episcopo [[carolus Iosephus de Hefele|Carolo Iosepho de Hefele]] defuncto succesio ista die 11 Iulii 1893 impleta est. Mandatum in curia publicum tunc sisti iussit.