Gulielmus de Reiser (natus in Egesheim die 13 Maii 1835; mortuus est Ellwangae die 11 Maii 1898) fuit theologus Theodiscus, presbyter et Sumelocennae episcopus.

Insigne Gulielmi de Reiser, quando erat episcopus auxiliaris

Filius burgimagistri et textoris Leonardi Reiser theologiae atque philosophiae in Universitas Eberhardina Carolina Tubingae studuit. Anno 1859 autem presbyter ordinatus est; annis inter 1870 et 1879 munere rectoris Conventus Gulielmi fungebatur. Variis officiis peractis anno 1879 capitularis cathedralis Sumelocennae nominatus est. Annis inter 1880 et 1882 et iterum inter 1883 et 1886 senator in camera altera parlamenti Stuttgardiensis fuit. Die 31 Augusti 1886 pontifex maximus Leo XIII eum episcopum titularem Aeni et vicarium Sumelocennae successurum proclamavit. Episcopo Carolo Iosepho de Hefele defuncto succesio ista die 11 Iulii 1893 impleta est. Mandatum in curia publicum tunc sisti iussit.

Contemporanei episcopum Reiser virum amabilem, modestum, gratum habuerunt. Reiser studio indefesso et diligentia inexhausta fuisse dicitur cuius episcopatus sub signo industrializationis erat. Doctrinas fundamentales iam papa Leo XIII in encyclica sua exhortativa cui titulus Rerum Novarum instituit. Tum episcopis labor concretus in populo faciendus erat. Reiser subventiones atque auxilia ferenda valde promovit et societates operariorum catholicas condi iussit.

In Regno Virtembergiae istis diebus limites confessionum revera mutabantur, praesertim media in regione fluminis Neccari et in urbibus. Reiser putabatur diasporae apostolus et prime ibi animarum curas et ecclesiarum constructionem propulsit.

Sepultus est in crypta episcoporum Sülchen. Sodalis fuit in theologorum societate Tubingensi Herzyniae. In oppido natali autem nepiagogium pro episcopo Reiser nominatum est.[1]

Lege etiam

recensere
  • Bischof Dr. Wilhelm Reiser, 1893-1898. In: Groß, Werner: Für Euch Bischof - Mit Euch Christ. Die Bischöfe der Diözese Rottenburg-Stuttgarti 1828-2003. Ostfildern 2003, pag. 37-41.

Nexus externi

recensere