Quantum redactiones paginae "Nicolaus Lauda" differant

Content deleted Content added
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili Advanced mobile edit
Linea 4:
Anno 1968 prima vice cursibus montanis particeps erat. Anno 1970 autem ad formulam tertiam, anno 1971 ad formulam secundam ascendit. In prima classi certaminum talium autem anno 1971 in Austria se praesentavit. Post unum annum seriem completam annualem raedis March fecit, quae autem non tam bene evenit. Raedis BRM autem anno 1973 puncta vincere potuit. Anno 1974 raedis Ferrari in [[Hispania]] [[Batavia]]que omnes superavit. Isto anno inter omnes collegas quartus quoad puncta fuit.
 
Anno 1975 certaminum tredecim nonies e vicibus primis egredievolare potuit et quinquies palmam tulit. In fine victor anni coronatus est ante dominum Regazzoni [[helvetia|Helveticum]]. Anno 1976 autem in [[Germania]] gravissime vulneratus septimanis octo post in concursibus mire reapparuit. Cum tunc [[Iacobus Hunt]] [[britannia Maior|Britannicus]] titulo victoris laurearetur, anno 1977 iterum Nicolaus Lauda successum maximum adipisci potuit.
 
Anno 1978 mutatio in stabulum Brabham devenit antequam anno 1979 demissionem suam coram publico annuntaret ob nauseam taediumque. Attamen biennio post disportum iterum petivit et revera, anno 1984 ante [[alanus Prost|Alanum Prost]] [[francia|Francogallum]] in suggesto laureandorum stetit. Annis inter 1982 et 1985 currus domus McLaren praetulit. Post cursum honorum autoraedariorum se vectioni aeriae dedicavit. Societatem aeronauticam condidit cui nomen ''Lauda Air''. Anno 2000 munus id deposuit et societas ''Austrian Airlines'' res Nicolai Lauda perpetuabat. Anno 2003 Lauda ipse denuo artem volandi complexus societatem ''NIKI Luftfahrt'' fundavit.