Quantum redactiones paginae "Ludovicus Pasteur" differant

Summarium vacuum
mNo edit summary
No edit summary
[[Fasciculus:Louis Pasteur.jpg|thumb|upright=0.8|Ludovicus Pasteur.]]
[[Fasciculus:Tableau Louis Pasteur.jpg|thumb|upright=0.8|Ludovicus Pasteur ab [[Albertus Edelfelt|Alberto Edelfelt]] anno [[1885]] pictus; haec tabula [[Lutetia]]e in [[Museum Orsay|Museo Orsay]] monstratur.]]
'''Ludovicus Pasteur''', [[Francogallice]]:vulgo ''Louis'' '''Pasteur'' ',(natus [[Dola]]e in praefectura [[Iura (praefectura Franciae)|Iura]] die [[27 Decembris]] [[1822]]; mortuus ad [[Marna (Alta Sequanae)|Marna]]m [[Sequana et Esia|Sequanae et Esiae]] praefecturae antiquae die [[28 Septembris]] [[1895]]) fuit [[biologus|microbiologus]], [[chemica|chemicus]], et [[medicus]] [[Francia|Francicus]], qui [[vaccinum]] contra [[rabies]] anno [[1885]] inventus est. Erat socius [[Academia Francica|Academiae Francicae]] (cui anno [[1885]] electus est) et [[Academia Scientiarum Francica|Academiae Scientiarum Francicae]]. SuaeEius gloriae causa [[Institutum Pasteur]]anum anno [[1887]] conditum est.
==Vita==
Pasteur ex anno 1843 Lutetiae studiosus anno 1848 professor in arte physica ad gymnasium [[Divio]]ne fuit et ex anno 1849 professor in chemia [[Argentoratum|Argentorati]]. Anno autem 1854 [[insulae (urbs Franciae)|Insulas]] contendit ut facultatem scientificam recenter institutam radicitus quam optime disponeret.
 
Tribus annis post Scholae normalis Parisiensis praesens scientificus institutus est antequam anno 1868 praeses laboratorii chemico-physiologici ad Scholam studiorum altiorum fieret. Anno 1887 eum tamquam secretarium Academiae Francicae perennem videmus. Tamen anno 1889 munera omnia deposuit ut pecuniis flatis conflatisque ''Instituo Pasteur'' totus vacaret.
 
==Labor==
Pasteur acidum tartaricum in duo acida divisit radium luminis aeque fortiter sed varias in directiones verterent. Productum regulare glycerini et acidi succilynici in alcoholicis faciendis cum successu arguit et partes faecis aliorumque organismorum minorum magnas in fervoribus efficiendis extulit. Anno 1862 novam methodum aceti demonstrandi praesentavit antequam de [[cervesia]] et faeculentis puris utendis lucubraret. Insuper testimonium dedit de putredine celerius attingenda carbonicis oxygenicis separatis.
 
Inde theoriam de archigenesi appugnans experimenta multa sollerter atque affabre fecit. Quae partim repetitiones sunt rerum quas Schroeder et [[Theodorus de Dusch]] de carne conservanda fecerant. Praeterea vias pretiosas de processibus tabis nocivis vitandis aperuit - ante omnia in potionibus fervore temptatis (i.e. in vino, cervesia). Pasteur bombycum insaniam explicavit et [[cellula]]s sentas contra infirmitatem recommendavit. Anno 1877 inquisitiones de bacilli anthracis et bacteriis pullorum cholerae coeptavit. Doctrinam de venenis insaniae mitigatis proclamavit arguens bestias vaccino firmatos contra venenum non mitigatum immunitatem habere. Eodem labor de anthrace et rabie quoque maximi momenti erant. In citato Instituto homines a canibus morsi vaccino aliti atque curati sunt.
 
Monumenta in eius honorem anno 1897 [[melodunum|Meloduni]], anno 1899 Insulis, anno 1901 [[Arbosia]]e, anno [[Dola]]e et 1904 Lutetiae erecta sunt.
{{NexInt}}
*[[Pasteurizatio]]
* [http://www.pasteur-lille.fr/fr/accueil/histoire/louis_pasteur.htm Biographia officialis Instituti Pasteur] {{ling|Francogallice}}
* [http://www.pasteur.fr/english.html Institutum Pasteur] {{ling|Anglice}}
 
 
{{Lifetime|1822|1895|Pasteur, Ludovicus}}
18 580

recensiones