Quantum redactiones paginae "Eduardus Manet" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 5:
[[File:Christian von Holst 2002-09-20 und Manet-Ausstellung 06, Foto Susanne Kern, Pressefoto Kraufmann & Kraufmann, Stuttgart.jpg|thumb|Expositio de Manet, Stuttgardiae 2002]]
[[File:Plaque Manet2.jpg|thumb|Laboratorium Eduardi Manet in vico VIII Parisiensi]]
Filius officialis pro cursu honorum iuridicorum destinatus est, qui autem picturae discendae apud [[thomas couture|Thomam Couture]] in artibus poliebatur. Veterum opera in [[museum Lupariense|Museo Lupariensi]] et in aliarum civitatum pinacothecis spectabat atque repingebat. Ante omnes aestimabantur [[Franciscus Hals]], [[Didacus Velazquius]], [[Titianus Vecellii]], [[Iacobus Tentoretus]], [[Franciscus a Goya et Lucientes]] et [[Eugenius Delacroix]] quorum delineandi ratio directo in primis opusculis inveniri potest. In principio imagines sociales narrabantur de mendicabulis, furunculis, circensibus, cauponis. Expositiones autem iis omnibus minus annuebant ob realismum nimium: ''Absinthii potor'' [[Hafnia]]e anno 1859 visitatores nimis confudit. Manet cum [[impressionismus|impressionistis]] res suas monstrabat quibus se in multis finitimum credebat. Opus ''Prandii in herba'' autem anno 1863 scandalizavit neque extra Diaetas recusatorum quae dicebantur, vidi potest; qua sorte deplorabili etiam eius ''Olympia'' anno 1865 icta est. Ista mulier secundum ''[[venus Urbinas|Venerem Urbinatem]]'' depicta modo lascivo et sub luce inusitata producta erat. Eodem anno [[Hispania]]m adiit ut Velazquius, Zurbarán, Murillo et Goya inspicerentur et magistri veteres visi porro efficerent. ''[[Maximiliani supplicium (Manet)|Maximiliani supplicium]]'' (1867) et ''Maenianum'' (1868/69) clare a technica Goya deduci possunt.
 
Lutetiam reversus et artifices multos conveniens Cafeum Guerbois frequentare solitus est; disputans cum collegis peritisque magis magisque notus factus est atque cooperationes cum impressionismi fautoribus initae omnimodo pro artibus Francicis lucro magno fuerunt. Manet in coloribus ab impressionistis discens lumini fuit quoad compositionem generalem. Ars moderna technica Eduardi Manet in coloribus planis maximis perspectiva neglecta quasi praelibabatur. Consuetudines etiam cum scriptoribus gravibus contraxerat, inter quos [[Carolus Baudelaire]] et [[Stephanus Mallarmé]] qui vel commentarios pro eo pepigit. [[Aemilius Zola]] in ephemeridibus pro ''Fistulatore'' repudiato pugnabat. Imagine praetitulata ''Nana'' (1877) reflexim mythistoriam celebrem amici coronavit. [[Claudius Monet]] ei persuasit ut sub divo pingeret et revera duumviri iugiter [[argentolium|Argentolii]] laborabant. Denique penicillum Eduardi relaxatum est et argumenta amplificabantur in plagas, vitae quotidianae fabulas, [[natura mortua|naturas mortuas]]. Insanus [[xerographia]] imbuebatur effigies multas teneras atque canoras exarans. Inter magna opera posteriora citetur ''[[Taberna apud Folies Bergère]]'' cuius speculum posticum et nunc interpretatione eget. Anno 1881 [[Legio Honoris]] eum extulit.