Quantum redactiones paginae "Marcus Avianensis" differant

Content deleted Content added
Linea 6:
 
== Vita ==
Adulescens XVII annorum Capuccinus factus sibi nomen Marci selegit et die 21 Novembris 1649 [[professio religiosa|professionem religiosam]] emisit. Studiis theologiae finitis ordinatio sacerdotalis die 18 Septembris 1655 fuit. Pater Marcus praedicator egregius tota in Italia dilectus erat. Sanatio mirifica quaedam anno 1676 peracta famam eius et trans Italiae confinia spargebat. Homeliae eius tam Latine quam sermone vernaculo, in quibus in fidei firmationem, peccatorumum confessionem et paenitentiae actionem hortabatur, conversiones multas necnon miracula<ref>De his in libri titulo alluditur quem scripsit Franciscus Gulielmus Aymair: ''Authentisirter Begriff Deß Wunderthätigen Glaubens / Heyl-würckenden Seegens / Und auf solche ''Benediction'' von GOTT ertheilter Beneficien und erfolgten vilen Wundersamen Begebenheiten / Deß Gottseeligen P. MARCI De Aviano, Capuciner-OrdensPredigern'', Augustae Vindelicorum 1681</ref> efficiebant. Missionarias lustrationes habuit in [[Francia]], [[Flandria]] et [[VestfaliaVestphalia]]. In itinere altero anno 1681 [[leodium|Leodio]] a distantia canonissam Germanicam Claram Elisabetham de Manderscheid-Blankenheim in urbe [[Emmerich am Rhein]] recuravit. Tum imperator [[Leopoldus I (imperator Sacri Romani Imperii)|Leopoldus I]] eum consiliarium et animae curatorem instituit. Anno 1683 legatus papalis creatus est in [[Secunda obsidio Viennensis (1683)|Secunda obsidione Viennensi]]. Lotharingiae duci [[Carolus V (dux Lotharingiae)|Carolo]] persuasit ut rectionem auxiliorum omnem regi Polonico [[Ioannes III (rex Poloniae)|Ioanni III]] mandaret et ipse quam citissime Vindobonam proficisceretur. Die 12 Septembris 1683 (verisimilter) in Monte Leopoldino in Capella Sancti Leopoldi [[missa]]m ante proelium magnum celebravit. A multis dicitur ''Vindobonae salvator'' ob operam frugiferam tam politicam quam religiosam. Usque annum 1689 capellanus militaris fuit in expeditionibus contra [[turcae|Turcas]] factis. Testimonium scriptum servatur de eius praesentia [[Buda]]e anno 1686 et [[belogradum|Singiduni]] anno 1687.<ref>[http://www.wien.gv.at/kultur/abteilung/pdf/strassennamenbericht.pdf Straßennamen Wiens seit 1860 als „Politische Erinnerungsorte“] (PDF), p. 239-240 (Vindobonae 2013)</ref>
 
Sepultus est in sacello Mariano Fani Capuccinorum Vindobonae. Processus Marci beatificandi die 10 Decembris 1912 incohatus die 27 Aprilis 2003 beatificatione coronatus est. Dies eius memorialis est 13 Augusti. Plerumque cum crucifixo in manu praesentatur, signo vitae benedictae.
 
Sepultus est in sacello Mariano Fani Capuccinorum Vindobonae. Processus Marci beatificandi die 10 Decembris 1912 incohatus die 27 Aprilis 2003 beatificatione coronatus est. Dies eius memorialis est 13 Augusti. Plerumque cum crucifixo in manu praesentatur, signo vitae benedictae.
== Receptio ==
Cum quotannis in caeremoniis liberationem a periculo Ottomanico recordantibus monebatur et de Marci Avianensi partibus, cultus eius singularis ante annum 1890 inusitatus fuisse videtur. Tunc usque annis 1930 plures libri autem de isto viro miro editi sunt politicis hominibus annuentibus. [[Engelbertus Dollfuß]] cancellarius et [[Theodorus Innitzer]] cardinalis eum anno 1933 vel ''Occidentis salvatorem'' proclamaverunt. Die 9 Iunii 1935 statua pergrandis, quam [[Ioannes Mauer]], fecit ante Fanum Cappucinorum posita est et eodem anno angiportus ''Schwangasse'' nomen ''Marco-d'Aviano-Gasse'' nactus est.<ref>Hans Vollmer (ed.): ''Allgemeines Lexikon der bildenden Künstler des XX. Jahrhunderts''. Lipsiae 1930, tomus 24, p. 274.</ref> In pellicula ''[[September Eleven 1683]]'' directore R. Martinelli anno 2012 confecta histrio [[F. Murray Abraham]] patrem Avianensem incorporavit.