Quantum redactiones paginae "Bellum Germano-Francicum" differant

Content deleted Content added
de Alsatia Lotharingiaque
No edit summary
Linea 25:
 
'''Bellum Germano-Francicum''' anno [[1870]]/[[1871|71]] inter [[Francia]]m ex altera et [[Foederatio Germanica Septemtrionalis|Foederationem Germanicam Septemtrionalem]], [[Regnum Bavariae]], [[Regnum Virtembergiae]] atque [[Magnus Ducatus Badeniae|Magnum Ducatum Badeniae]] ex altera parte factum est. Quo bello [[Secundum Imperium Francicum]] abolita et Res Publica restituta est atque unitas Germaniae adepta est.
==Historia==
Causa belli nonnumquam habetur invidia [[Francia]]e ante [[Borussia]]e prosperitatem. [[Napoleo III (imperator Franciae)|Napoleoni III]] belli die 19 Iulii indicendi fuit Leopoldi Hohenzollern candidatura in thronum [[hispania|Hispanicum]].
 
Exercituum Germanicorum universitas, quibus ob foedera inerant etiam legiones terrarum Germanicarum meridianarum, mense Iulio exeunte in acie inter [[augusta Treverorum|Augustam Treverorum]], [[Moguntiacum]] et [[Rastatt]] sic stabat: exercitus I generalis Steinmetz in ala dextera, exercitus II principis Frederici Caroli Borussici in centro, exercitus III principis heredis Borrusici in ala laeva.
 
Mense Augusto ineunte exercitus citati rege Borussico ducente hostem aggressi sunt. Exercitus III die 4 Augusti divisionem exercitus Mac-Mahon haud procul a [[vissemburgum|Vissemburgo]] superavit et die 6 Augusti omnes vivit apud [[Wœrth]]. Cum eodem die generalis Steinmetz expugnatis montibus [[Spicheren]] generalem Frossard perdidisset, omnes milites Francogallici sese post [[Mosella]]m retraxerunt. Cum exercitus III Germanicus quasi completus impetum maturavisset, praefectus militum Bazeine cladibus apud [[Coincy (Mosella)|Coincy-Colombey]] (14.8.), [[Mars-la-Tour]] (16.8.) et maxime apud [[Gravelotte]] (18.8.) usque arcem [[Mettis]] reiectus set. Itaque unio cum exercitu Mac-Mahon ad irritum ducta est. Exercitus I Germanicus et exercitus II multitudo [[mettis|Divoduri Mediomatricorum]] remanserunt; milites alii formaverunt novum Exercitum IV ([[mosa|Mosanum]]) principe Alberto Saxonico duce. Illi cum exercitu III reducto contra Mac-Mahon contenderunt, ne Mettis liberaretur. Mac-Mahon die 30.8. et Kalendis Septembribus apud [[sedan (Arduenna)|Sedan]] victus die 2.9. se dedere coactus est; tunc vel Napoleo imperator ipse captivus factus est. Parisiensibus politicis porro ad bellum paratis Germani Lutetiam petiverunt, quae die 19 Septembris circumventa est.
 
Liberationibus ad irritum redactis et proelio die 31.8. apud [[Noisseville]] generalis Bazainde die 27.10. se tradere debuerunt. Statim copiae Germanicae ante Divodum Mediomatricorum contra Gambetta ad fluvium [[liger|Ligrum]] missae sunt. Gambettani apud [[Aurelianum]] die 4.12., unde [[bavaria|Bavari]] post diem 9.11. (proelia apud [[Coulmiers]]) redierant, et [[Cenomanum|Cenomani]] die 12.1.1871 arma deposuerunt. Generalis Manteuffel legiones Francicas novas septentrionales superavit die 27.11. [[ambianum|Ambiani]] et generalis de Göben die 19 Ianuarii apud [[Sanctus Quintinus in Viromandia|Sanctum Quintinum in Viromandia]]. Generalis Werder [[belfordium|Belfordii]] imperatorem Bourbaki proeliis ad fluvium Lisaine commissis coegit, ut cum militibus restantibus Kalendis Februariis in [[Helvetia]]m confugeret.
 
Die 27 Decembris Lutetia eiusque arces pyrobolis petita est; tentamina liberationis (30.11. et 2.12. apud Champigny; 19.1. apud Montem Valerianum) incassum fuerunt.
==Armistitium==
Victualibus deficientibus homines politici Francici die 28 Ianuarii treugam petere debuerunt castellis desertis. Militum milia quadringenta in custodiam missi sunt, inter quos militum praefectorum milia duodecim. Armigerorum milia octoginta in Helvetia capti sunt. Kalendis Martiis parlamentum [[Burdigala]]e convocatum praeliminaria pacis (die 26.2. [[versaliae|Versaliis]] stipulata) accepit. Postea cessio [[Alsatia]]e et [[Lotharingia]]e cum [[argentoratum|Argentorato]] et [[Metz]] (Belfordio salvo) promissa est necnon solutio sumptuum bellicorum Germanicorum. Copiae Germanicae, quae Kalendis Martiis Lutetiam invaserant, iam duos dies post abire potuerunt. Pax definitiva autem subsignata est die 10 Maii [[francofurtum ad Moenum|Francofurti ad Moenum]]. Victimarum numerus a latere Germanico 49.380, a latere Francico 138.900 erat.
 
== Nexus externi ==
{{CommuniaCat|Franco-Prussian War|Bellum Germano-Francicum}}
 
{{hist-stipula}}
 
[[Categoria:Bella|Germanicum - Francicum]]