Quantum redactiones paginae "Paulus Cézanne" differant

Content deleted Content added
Linea 3:
'''Paulus Cézanne''' (natus die [[19 Ianuarii]] [[1839]] in [[Aquae Sextiae|Aquis Sextis]] - ibidem mortuus est die [[22 Octobris]] [[1906]]) fuit [[pictor]] [[Francia|Francicus]] scholae [[Impressionismus|Impressionismi]] et [[Cubismus|Cubismi]] more [[modernismus|modernismi]]. Quem et [[Henricus Matisse]] et [[Paulus Picasso]] magni aestimaverunt.
==Vita==
Filius argentarii primis operibus neminem in familia excitare potuit. Studiis iurisprudentiae [[Lutetia|Lutetiensibus]] patre invito se mox abstinuit. Domi in delineando exerceri pergebat munus artificis futurum ante oculos habens; anno 1861 una cum amico [[Aemilius Zola|Aemilio Zola]] in caput rediit ubi opera autem casum adversum ferebant. Neque ad Scholam artium bellarum ire licuit et desperatus ad suos revenit. Tum in animo erat ut (patre volente) rebus argentariis se dedicaret. Sed unum annum post Lutetiam tertia vice petivit novis disciplinis autodidacticis praeditus - et denuo a scholis repulsus est. Imitatio operum illustrium in variis museis pendentium satisfactioni sunt. Eum moverunt [[Camillus Pissarro]], [[Claudius Monet]], [[Alfredus Sisley]] et [[Petrus Augustus Renoir]]. Cézanne incohatus est non iam imagines factas sed naturam ipsam modo proprio imitari et licuit res in Pinacotheca artificum renutiatorum ''(Salon des refusés)'' coram publico monstrare. Amicitiam cum Hortensia Fiquet ex anno 1869, quae filium Paulum peperit, colebat. Anno 1874 autem in prima [[impressionismus|impressionistarum]] expositione Lutetiae una cum Monet, Pissarro, Renoir, Sisley et Degas artificia sua ostendebat. Successus prosperus nemini fuit et omnes isti irridio habebantur. Sed impressionistae contumaciter artificia exhibere continuaverunt; artifex variis in locis habitabat (Lutetiae, [[Massilia]]e, [[aquae Sextiae|Aquis Sextiis]], [[L'Estaque]] apud Massiliam). Annis 1870 exeuntibus crumina aegrotabat, cum pater ob nepotem spurium familiam iuvenem non iam sustentavit. Denique anno 1886 Paulus Hortensiam in matrimonium duxit et paulo post hereditatem magnam accepit.
 
Cézanne magis magisque a publico se recepit et solus sine familiaribus Lutetiae vivens attentionem omnem in picturam habuit. Anno 1895 [[Ambrosius Vollard]] pinothecarius expositionem tantummodo pro Cézanne disposuit, ubi plus quam centum artificia praesentata sunt. Unde artis periti eum magni aestimare coeperunt, quamvis vulgus continuo res non intellegere videbatur. Inde ab anno 1899 Aquis Sextiis laboratorium suum instituit et simulacra multa vendere potuit. Anno 1904 in Pinacotheca independentium ''(Salon des independents)'' se efferre potuit; duos annos post pneumonia laborans animam efflavit.