Quantum redactiones paginae "Ioannes Franciscus de La Harpe" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 8:
 
Professor litterarum in novo Lyceo annis inter 1786 et 1798 praelectiones ante auditorium uberum atque illustre habuit quod ingenium rhetoricum magni aestimans admirationem saeculi XVII nimis debilem ei ignoscebat. Praelectiones istae primo editae sunt in commentariis ab eo ipso redactis »Mercure de France«, postea autem sub titulo »Lycée, ou Cours de littérature« (Lutetiae 1799).
==Rerum novarum discipuluspurgatus==
Eius admiratio [[res novae Francicae|rerum novarum]] mox mutata est, cum anno 1794 menses quinque in custodiam mitteretur. Vir qui antea pilleo [[iacobini|Iacobinorum]] indutus coram publico ingressus erat adversarius notionum revolutionariarum summus se ostentabat facem religionis monarchiaeque in altum tollens.