Quantum redactiones paginae "Ioannes Winter Jones" differant

Content deleted Content added
de notionibus
 
Linea 1:
{{Capsa hominis Vicidata}}
'''Ioannes''', vulgo ''John'' '''Winter Jones''' (natus apud [[Lambeth]] [[Londinium|Londinii]] anno [[1805]]; mortuus apud [[Henley-on-Thames]] die [[7 Septembris]] [[1881]]), filius et nepos scriptorum, [[philologia|philologus]] ipse et recensor, fuit [[bibliothecarius]] principalis [[Museum Britannicum|Musei Britannici]] ab anno [[1866]] usque ad [[1873]].
 
Ioannes Winter Jones, e stirpe [[Cambria|Cambrico]] ortus, munus iuxta [[Commissio Caritatum|Commissionem Caritatum]] Londinii accepit ibique operam dedit usque ad annum [[1837]]; postea in bibliotheca Musei Britannici laboravit, directoribus [[Henricus Ellis|Henrico Ellis]] et [[Antonius Panizzi|Antonio Panizzi]], cui in praeparatione regularum catalogizationis ''[[Ninety-One Cataloguing Rules]]'' adiuvit. Jones ipse, successor Panizzi, museum et bibliothecam direxit ab anno 1866, quo tempore aedificia collectionibus naturalibus destinata (nunc [[Museum Britannicum Historiae Naturalis]]) in pago suburbano constructa sunt.