Quantum redactiones paginae "Nicolaus Boileau" differant

Content deleted Content added
Linea 10:
Boileau primo theologiae tunc theologiae studiosus fuit; mox autem, fortunis a patre traditis omnino poesi se dedere potuit. Insuper munus prioratus ad Sanctum Paternum [[Pomponius (Francia)|Pomponii]] artibus vacare sinebat. Iam satura praetitulata »Les adieux à Paris« genere scribendi purissimo atque versuum elegantia lectores captabat, quem eventum bonum collectio septem saturarum anno 1666 editarum duplicavit. Impetus in eum ab hominibus offensis et ludibrio habitis gloriam porro auxit. Rex [[Ludovicus XIV]] in poematibus glorificatus et laudatus, anno 1666 eum stipendiandum esse statuit. Anno 1677 una cum [[ioannes Racine|Ioanne Racine]] historiographus institutus est, unde bis in expeditionibus militaribus regem comitatus est.
 
Cum in multos academianos invectus esset, anno 1684 demum rege mediatore in [[academia Francica|Academiam Francicam]] cooptatus est. Laborem in litteris ex anno 1677 interruptum anno 1693 iteravit: fructus autem primi in lyricis, saturis et epistulis sat mediocres fuerunt. Plura in [[societas Iesu|iesuitas]] directa fuerunt et in [[carolus Perraultius|Perraultium]] veterum criticum. Perraultium aggressus est denuo in opere »Réflexions sur Longin« (1693). Annos felicissimos autem Auteuil in hodierno [[Circumdarium XVI Lutetiae|Circumdario XVI Lutetiae]] ubi inter alios et [[Molière]] cognovit. Postea autem vitam aulicam vitabat, homo insanus et surdus, se in [[Ecclesia Cathedralis Nostrae Dominae Parisiensis|Monasterium Marianum]] conferens.
 
==Gravitudo==