Quantum redactiones paginae "Domus ad Gryphum aureum" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili
 
Linea 6:
== Historia ==
[[File:Arnstadt Haus Güldener Greif 975.jpg|thumb|Proiecti visio coactior]]
Nomen casae dabatur anno 1840 de ''Aula Schwartzburgensi'' (Schwarzburger Hof) alludendi causa ad mythistoriam [[E. Marlitt|Eugeniae Marlitt]] cui titulus ''Das Geheimnis der alten Mamsell''; namque argumenta eius ficticia ibidem aguntur. Usque ad saeculum XIX aedificium nostrum deversorio fuit qualitatis superioris cum privilegio cerevisiae faciendae vendendaeque. Denique in situ die 25 Septembris 1905 homo politicus [[Carolus Liebknecht]] orationem habuit de quo tabula commemorativa in pariete inspicienda rationem reddit. Annis 1950 decem circiter annos caupona catenae ''HO-Gaststätten'' inerat. Anno 1973 autem tam opera craticia omnia quam tegmenta ruinosa remota sunt. Sed post res novas postcommunisticas anni 1989 feliciter peractas grex amicorum restaurationem ad instar ichnographiae veteris promoventirumpromoventium convenit, ut denuo latus plateae centralis meridianum lucerent. Quae domus autem ex anno 2009 maiestate pristina cunctorum oculis offulget.
 
== Fons ==