Quantum redactiones paginae "Duncan Charters" differant

Content deleted Content added
Linea 5:
Charters praeses fuit [[associatio Esperanticum docentium internationalis|Consociationis Esperanticum docentium internationalis]] annis inter 1993 et 1998. Saepenumero nugas suas auditoribus iterabat quibus titulus "Mia eksterlanda vojaĝo" ubi diversis de pronuntiatibus [[ludovicus Lazarus Zamenhof|idiomatis Zamenhofiani]] ludibrium habetur. Anno 2016 membrum factum est [[Academia Esperantica|Academiae Esperanticae]] quod munus statum est anno 2015.<ref>[http://akademio.info/akademio/index.php?title=Membroj_kaj_korespondantoj De ista academia in paginis Februari 2016 legenda plura]</ref>
 
In [[universitas Cantabrigiensis|Alma Matre Cantabrigiensi]] laureas primas accepit antequam doctoratum nancisceretur [[Indiana]]e. Ex anno 1974 professor est linguarum alienarum ad Collegium ''Principia'' ab asseclis [[Scientia Christiana|Scientiae Christianae]], quae dicitur, fundatum. Institutum istud invenitur Elsah in oppido [[IllionesiaIllinoesia]]e. Insuper praelectiones linguisticas habet ad Universitatem statalem ''Humboldt'' [[Arcata]] in urbe [[California]]e nisi aestate variis locis scientas suas multis in locis spargit atque iucunde tradit.
 
Instructionum paradigmata statuens consiliarius creatus est in fingenbis horariis instructoriis statuum [[america|Americanorum]] Californiae Illinoesiaeŝue. Anno 1993 in [[Helvetia]] operam dabat seminarium internationale disponens ubi magistri iuvenes initiandi et parandi et fortificandi erant. In [[Hispania]] parabat cum aliis [[congressus universalis Esperanticus|Universalis congressus Esperantici]] celebrationem quod attinet ad campum eruditionis futurae ("Eduki por la 21-a jarcento"). Pluries conventus magistrorum particeps fuit et examina in lingua Esperantica generatim approbata (KER-ekzamenoj) identidem habebat. Utpote eius amor [[lingua Hispanica|linguae Hispanicae]] sentitur qui res Hispanicas adamans ibi studiis multis indagaverit.