Quantum redactiones paginae "Litterae Ido" differant

Content deleted Content added
Linea 2:
==Quaestio de linguae functione==
Inter linguae [[lingua Ido|Ido]] excogitantes ipsos, praesertim apud [[Otho Jespersen|Othonem Jespersen]] et [[Ludovicus Couturat|Ludovicum Couturat]], praevaluit notio de eius mero munere communicatorio. Itaque poesis sensus mulcens idiomate Ido exarata nec deberet esse nec vere posset exsistere. Causa istius iudicii nefasti fuit notio similis olim de [[lingua Esperantica|linguae Esperanticae]] data. Opinionibus contrariis obstantibus saeculo XX ineunto litterae lingua Ido confectae pullulare coeperunt, cum post pericula annis inter 1927 et 1928 diu pennae quasi silebant. Inter opuscula temporis istius praeparci mentionem demus de libro converso ''Makedonia a la Makedoniani'' necnon de ''Nova Horizonti'', ubi philosophia [[latomisus|Latomismi]] explicabatur.
==Themata et scriptores==
==Opera nonnulla==
[[bellum primum mundanum|Bello primo pancosmico]] saeviente in lucem prolatum est opus ''Buddho e lua doktrino'', compendiarium quoddam de [[buddhismus|Buddhismo]]. Conversiones genere scribendi classico factae sat elegantes fuisse constat. Anni 1920 fautores [[lingua Ido|linguae Ido]] [[catholicismus|catholici]] librum de sanctorum vita ediderunt. Optimus autem liber in tabernas venit qui [[ioannes Racine|Ioannis Racine]] traegoediam praetitulatam ''Esther'' praesentavit canonico Guignon interprete. Nonnulli conversionem versionem originalem vel superare putabant.
 
Poeta clarissmus autem fuit [[belgium|Belga]] [[Andreas Juste]], cuius opera revera magnifica fuerunt. Ecce scriptores maioris momenti alii: [[Ludovicus Pasko]] ([[Francia]]), [[Ioannes Houillon]] (Francia), [[Gilbertus H. Richardson]] ([[Anglia]]), [[Iulius Gross]] (Francia). Nostris autem diebus excellunt poetae [[Adelhaidis Neussner]] ([[Germania]]), [[Fredricus Porzenheim]] ([[Germania]]) [[Gundisalvus Neves]] ([[Lusitania]]), [[Tiberius Madonna]] ([[Italia]]) et domna [[Tatanka]] ([[Hibernia]]).
 
[
Insuper mentio fiat de [[ioannes Stuifbergen|Ioanne Stuifbergen]] qui vitam [[arthurus Rimbaud|Arthuri Rimbaud]] converterat necnon de [[ioannes Martignon|Ioanne Martignon]] qui sub pseudonymo G. T. Romanin opus de [[Scientia ficticia|scientia ficticia]] praetitulatum ''La suno di Tiahuanako'' (editio princeps 1999, editio altera anno 2004). Anno autem 2005 Romanin publicavit saturam "Skandalo en Roseringen" in casa editoria ''Editerio Krayono'', ubi ludibrio habet personas diversas motionis Ido, e.g. Gunterum Anton, praesidem [[Unio linguae internationalis Ido|Unionis linguae internationalis Ido]] et domnum Stuifbergem eius successorem.
 
== Opera ==
=== Opera originaliter in versione Ido ===