Quantum redactiones paginae "Ecclesia Sancti Petri (Erfordia)" differant

Content deleted Content added
m cum ecclesia cathedrali
 
Linea 4:
 
== Historia ==
In monachii parte meridiana et orientali haec ecclesia adstructa fuit. Annis ab 1103 ad 1147 tribus navibus generis Romanici erecta est. Agebatur de primo aedificio maiore in [[Thuringia]] secundum praecepta [[Hirsaugiensis abbatia|scholae Hirsaugiensis]], quae dicebatur. Artificiorum copia generum fere omnium ditabatur. Ad tempus benedictini Erfordienses etiam [[Monasterium Orphal]] moderabantur. Ultimus abbas fuit [[Placidus Muth]], rector universitarius.
 
Anno 1813 pyrobolis aedes accensa est, attamen restabant muri multi et imprimis turres ambae cum coronis suis acutis Gothicis. Sub dominatione [[Borussia|Borussica]] ecclesia demolita est partim et in repositorium militare barbare conversa. Margarita delubrorum Romanicorum valde diminuta hodie exhibitiones '''Fori artis definitae''', quod nuncupatur, sartas est tectas servat. De monasterio extra ecclesiam profanatam nulla vestigia conservabantur.