Quantum redactiones paginae "Hermitagium Salafeldense" differant

Content deleted Content added
Linea 4:
 
==Historia==
Iam saeculo XVI peregrinatio incohata est in antrum quoddam supra Castellum Lichtenberg situm ad venerandam imaginem [[Georgius (sanctus)|Sancti Georgii]], bestiarum utilium patroni. Primus [[Thomas Pichler]] [[Tertius Ordo|tertii ordinis]] [[Franciscani|Franciscanorum]] anno 1664 eremitatus est, qui venerationis locum in oratorium mutandummutari curavitiussit. Anno 1677 superioribus ecclesiasticis approbantibus in monte prima Sancta [[missa]] celebrata est.
 
Eremitarum fuit noctu vigilare, ut in tempore incendia in valle cernerent nuntiarentque. Inde privilegium eius datum est de eleemosyna ab incolis vicorum nonnullorum petenda (in Saalfelden, Maria Alm, Leogang, Weißbach bei Lofer, St. Martin bei Lofer et Lofer). [[iosephus II|Iosepho II]] imperatore hermitagia talia multis in locis abolita sunt; eremitorio Salafeldensi autem feliciter pepercerunt ut honorabilis traditio [[anachoreta|anachoretica]] perpetuaretur.