Quantum redactiones paginae "Suitbertus Siedl" differant

[[Ordinatio]] sacerdotalis [[Roma]]e facta est die 23 Aprilis 1950; anno 1987 [[salisburgum|Iuvavi]] professor universitarius in rebus biblicis creatus est. Illo tempore [[Lentia|Lentiensi]] monasterio adhaesit. Doctoratus lauream nactus erat Graecii disserens de similitudine spiritalis doctrinae in [[Evangelium secundum Ioannem|evangelio secundum Ioannem]] et in operibus Sancti Ioannis a Cruce. Indagationes scientificas egit insuper [[Bonna]]e, Iuvavi et in [[Israël]] ubi per menses XVIII restare facultas data est.
 
Anno 1989 apud Clearwater in [[Florida]] condidit ''[[Familia Sancti Hieronymi|Familiam Sancti Hieronymi]]'', institutionem ad [[Lingua Latina ecclesiastica|Latina ecclesiastia]] promovenda et in praxi adhibenda. Sed iam antea pluries [[sancta Sedes|Sancta Sede annuente]] in Austria, [[Italia]], [[Slovenia]], [[Francogallia]] sic dictas ''Ferias Latinas'' moderatus erat ubi lingua Latina viva coleretur. Annos novissimossnovissimos denuo Graecii, ad cunas eius monasticas, vitam degebat.
 
==Esperantici momentum domi==
16 378

recensiones