Quantum redactiones paginae "Suitbertus Siedl" differant

[[File:En_una_noche_oscura.jpg|thumb|Effata quaedam [[ioannes a Cruce|Sancti Ioannis a Cruce]]]]
== Vita==
Absolutorio gymnasiali recepto monasterium [[Ordo Cisterciensis|cisterciense]] Zwetlense in [[Austria Inferior|Austria Inferiore]] petivit; id monachium, ubi animarum et parochiarum cura maioris habebatur, mox deseruit et Graecii apud carmelitas intravit, ubi studia et contemplationes praevalebant. Tirocinium monasticum ibi anno 1940 est incohatum. [[secundum bellum mundanum|Secundo bello mundano]] stipendia merere debuit, donec ab [[Americani]]s captus esset.
 
Ordinatio sacerdotalis [[Roma]]e facta est die 23 Aprilis 1950; anno 1987 [[salisburgum|Iuvavi]] professor universitarius in rebus biblicis creatus est. Doctoratus lauream nactus erat Graecii disserens de similitudine spiritalis doctrinae in [[Evangelium secundum Ioannem|evangelio secundum Ioannem]] et in operibus Sancti Ioannes a Cruce. Indagationes scientificas egit insuper [[Bonna]]e, Iuvavi et in [[Israël]] ubi per menses XVIII restabat.
16 239

recensiones