Quantum redactiones paginae "Plato" differant

Content deleted Content added
de Academeia Platonis
m servituti
Linea 28:
Relationes commorationis philosophi in Sicilia magna ex parte dubiae sunt. Cum temporibus antiquis philosophi crebro cum regibus colloquentes disceptantesque fingerentur hodie narrationes quas tunc gesserit ipse in fontibus traditae dubitantur. Constat tamen Platonem rege frequenter usum esse propterque nimiam liberalitem dicendi eum in se conversisse, attamen affinem eius nomine [[Dio Siculus]] allexisse, hactenus ut sibi praeceptisque gratissimus atque attentissimus factus sit. Vitam quidem satis luxuriosam [[Magna Graecia|Magnae Graeciae]] sprevisse ex septimo epistulo eius cognovimus.
 
Affirmant quidem fontes Platonem demum regi ingratum factum atque servitudiniservituti mandatum esse, quo iugo paulo post liberato Athenas reversus est. Lacedaemonium quendam nomine Pollis eum mandatu Dionysii in [[Aegina (insula)|Aeginae]] foro vendidisse, quem comparatum Annicerin Cyrenaeum magnanimitate commotum iterum liberavisse aiunt. Verisimiliter autem Dionysius huius rei conscius non fuit cum navem ex Sicilia redeuntem re vera aut a [[Lacedaemon]]iis aut ab [[Aegina (insula)|Aeginetis]] tunc Atheniensibus confligentibus captam esse credatur.
 
=== Quomodo scholam instituerit ibique docuerit ===