Quantum redactiones paginae "Lingua Latina" differant

Content deleted Content added
m bot: simpler formatting per Vicipaedia:Taberna#Formatting of the references section; mutationes minores
Linea 23:
[[Fasciculus:Lapis-niger.jpg|thumb|175px|Cippus, in quo invenitur antiquissimum exemplum Latinae linguae, sub [[Lapis Niger|lapide nigro]] in [[Forum Romanum|foro Romano]].]]
 
== Historia ==
{{vide-etiam|Historia Latinae}}
In subfamilia [[linguae Indoeuropaeae|linguarum Indoeuropaearum]] [[Linguae Italicae|Italica]] linguam Latinam esse constat. [[Abecedarium]] quidem eius de abecedario [[lingua Etrusca|Etrusco]] venire putatur, quod se invicem de [[Euboeica|Euboeico]] evolvit. Huius [[glottologia|linguae historia]] usque hodie sex aetates complectitur: archaicam, classicam, postclassicam, medievalem, humanisticam, et neolatinam, quae subter in tabula ostentatur.
Linea 29:
{{Historia Linguae Latinae}}
 
=== Archaica ===
[[Fasciculus:Hermes 16 illustration1.png|thumb|200px|''[[Inscriptio Duenos]]'' sic, ut historicus [[Hendricus Dressel]] reddit]]
{{vide-etiam|Lingua Latina archaica}}
Linea 36:
[[Litterae Latinae]] hanc per aetatem mutatae sunt, cum exempli gratia terminationes veteres ''-os'', ''-om'', ''-oi'', et ''-osom'' aetate classica ad ''-us'', ''-um'', ''-i'' et ''-orum'' mutatae sunt. Littera intervocalica ''s'', quam [[Lingua prisca Indoeuropaea]] praeservabat, ubique in ''r'' mutata est, quod [[rhotacismus]] dicitur. Itaque, etiam ob rhotacismum nominativus ''honos'' ad ''honor'' et genetivus ''*honos-is'' ad ''honor-is'' mutati sunt.
 
=== Classica sive Aurea ===
[[Fasciculus:Commentarii de Bello Gallico.jpg|thumb|left|''[[Commentarii de Bello Gallico]],'' versio anno [[1783]] edita [[liber|libri]] a [[Gaius Iulius Caesar|Iulio Caesare]] circa annum 40 a.C.n. scripti]]
Temporibus adversis in [[oeconomia]] et [[politica]] et [[cultura]], creaverunt patricii, ex Latinae colloquialis varietatibus, [[lingua franca|linguam francam]] Latinam, adhibitam ministratione et doctu et ad [[litterae|litteras]] colendas. Hoc tempus fuit Aurea Latinae Aetas, [[saeculum 1 a.C.n.|saeculis 1 a.C.n.]]–[[saeculum 1|1 p.C.n.]].
Linea 43:
[[Fasciculus:Prologus Ioanni Vulgata Clementina.jpg|175px|thumb|[[Biblia Sacra]] [[Christianismus|Christiana]] in Latinum ab [[Hieronymus|Sancto Hieronymo]] annis [[390]]-[[400]] conversa (versio [[Vulgata Clementina]] anno [[1605]] edita).]]
 
=== Post aetatem classicam ===
Lingua, qua loquebantur populi, paulatim de Latina franca Latina distulit, quam [[schola]] tenere conabatur, et de litteraria. Diutissime de [[lex|legibus]] et de rebus publicis et de aliis per totum [[Imperium Romanum]] Latine dictum est. At, quamquam opera superstantia Romana sunt paene omnino scripta Latina Classica lingua, [[Cicero]]nis [[Gaius Iulius Caesar|Caesarisque]] aliorumque opera comprehensa, vera lingua dicta in Imperio Romano occidentali erat [[Latina Vulgaris]], quae tantum [[grammatica|grammaticis]], vocabulario, et postea locutione differt.
 
Etiam Romani optimates linguam Graecam discere solebant, et illa uti amabant, cum eam ad [[philosophia]]m et litteras pertinere aestimassent. Alioqui Graece plurimi, praecipue in [[Imperium Romanum Orientale|Imperio Orientali]], adeo loquebantur, ut lingua Graeca, [[commercium|commercio]] et peregrinationi quasi lingua franca eo die habita est. Post ultimum discrimen inter Imperia Orientale et Occidentale anno [[395]], in Orientali demum Graeca pro Latina usui legitimo et gubernatorio substituta est, ex ea causa, quod in illis partibus omnes societatis ordines diu lingua Graeca locuti essent.
 
=== Mediaevalis ===
{{Vide-etiam|Latina Mediaevalis}}
[[Fasciculus:Digesta.jpg|thumb|175px|Textus digestorum [[Corpus Iuris Civilis|Corporis Iuris Civilis]] cum glossis et notis iuris consultorum medii aevi]]
Linea 57:
[[Fasciculus:Newton-Principia-Mathematica 1-500x700.jpg|thumb|left|125px|''Philosophiae naturalis principia mathematica,'' [[liber]] ab [[Isaacus Newtonus|Isaaco Newtono]] Latine anno [[1687]] scriptus]]
 
=== Humanistica ===
{{Vide-etiam|Lingua Latina Renascentiae}}
Aetas humanistica censetur ex saeculo quartodecimo incipere. Post [[schisma]]ta [[Reformatio|protestantium]] scholares humanistici conati sunt linguam Latinam convertere in [[lingua internationalis|linguam internationalem]]. Lingua Latina igitur hac aetate lingua quotidiana [[Ecclesia Catholica|Ecclesiae Catholicae Romanae]] non tantum fuit, sed tamen [[Scientia (ratio)|scientiae]], [[Ius|iuris]], et litterarum. Pleraque nomina et [[taxinomia|taxinomiae]]e et [[biologia]]e, et [[iurisprudentia|iuris]] ex hac lingua (et Graeca) ducta sunt. Describitur ergo ordo [[planta]]rum (id est florum herbarumque arborumque) et [[animalia|animalium]] adhuc Latine.
 
Nationalismus autem civitatum Europaearum magnopere per hanc aetatem quoque auctus est, quod effecit, ut civitas quaeque propriam linguam nationalem distinctamque petivisset: [[Britanniarum Regnum]] tandem [[lingua Anglica|linguam Anglicam]] habuit, [[Francia]] linguam Francogallicam, [[Hispania]] Hispanicam, [[Germania]] [[Lingua Theodisca|Theodiscam]], Italia Italicam, etc.
Linea 65:
Demum lingua Latina ut [[lingua franca]] internationalis omnino desinit, a lingua Francogallica dimota, post [[Rerum Francicarum Eversio|Rerum Francicarum eversionem]], cum Francia revolutionem contra Ecclesiam Catholicam Romanam habuit, et imperium per [[Europa continentalis|continentem Europaeum]] extendit [[saeculum 18|saeculo duodevicensimo]] sub [[Napoleo Bonaparte|Napoleone Bonaparte]].
 
=== Neolatina ===
[[Fasciculus:Wallsend platfom 2 02.jpg|thumb|175px|Omnia signa [[Statio Segedunensis|Stationis Segedunensis]] hodie et Anglice et Latine scripta sunt.]]
{{vide-etiam|Lingua Neolatina}}
Linea 75:
[[Lingua Latina academica|Multi academici]] autem hodie etiam veram linguam aetatis classicae recreare petunt. Hi fautores neolatini praecipue modum [[latinitas viva|latinitatis vivae]] ad linguam Latinam discendam colunt, ubi discipuli linguam discunt ea utendo ad res quotidianas describendas. Quod ad propositum, fautores nova vocabula facile admittunt ad res hodiernas reddendas, multas [[Institutiones Latinae|institutiones]] ad linguam citandam statuunt, et multos [[Libri Latini|libros Latine]] scribunt.
 
=== Regnum Hungariae ===
Lingua Latina temporibus Neolatinis plura Europae regna non utuntur, nisi in rebus Ecclesiae operibusque scientiae. In [[Imperium Romanum Sacrum|Imperio Romano Sacro]] Italiaeque regionibus iam a [[saeculum 15|saeculo decimo quinto]] nobiles competentesque ad gubernandum non Latine, sed suae civitatis idiomate, scilicet Theodisce et Italiane his in casibus loquuntur. [[Hungaria]], quae minor in regnis Europae erat, usque ad [[1844]] multarum civitatum regni eiusque conservativismi causa in [[lex|legislatione]] in diaetis Latino sermone utebantur. Thesaurus Latinitatis Hungaricae etiam in eo demonstratur, quod regni historiae paene tota legenda gestaque, ephemerides, varii libri scientiae etc. in hoc sermone scripta sunt. Inito nationalismo multi fuerunt, qui pro Hungarorum sermone multum laboraverunt, sineque ulla animadversione variarum aliarum gentium, qui etiam in regno Hungarico vivebant hi linguarum cultores officium Hungarice discendi ad cunctas scholas amplificaverant; disputata igitur erat quaestio linguae civitatis 50 annos, a finibus saeculi duodevicensimi usque ad 1844. Contra totam solum Croati adversabantur: Croati nobiles decreverunt in diaeta provinciali anno [[1805]] [[25 Novembris]], ut "nullo tempore linguae Hungaricae, aut alterius, praeter Latinam in his regnis usus fiat."
 
=== Condicio linguae hodiernae ===
==== Germania ====
Secundum [[Officium Rerum Statisticarum Foederale]] in [[Germania]] in scholis 8 centesimae partes omnium discipulorum annis [[2004]] et [[2005]] Latinum sermonem didicerunt, anno [[2009]] autem 9 partes centesimae.<ref>FAZ.Net 24 Iunii 2010: Nadine Bös: "Für die Schule, nicht fürs Leben" (Scholae, non vitae). {{ling|Germanice}}</ref> Diarii, quod vulgo ''[[Frankfurter Allgemeine Zeitung]]'' vocatur, diurnarii moderatores de rebus personalibus triginta [[societas anonyma|societatum anonymarum]] quanti momenti apud seipsos linguae Latinae scientiam esse quaesiverunt. Diurnarii illarum societatum moderatores quaesiverunt quarum capitalis sortibus statistici utuntur ut medium pretium Germaniae syngrapharum et eius momentum computent. Quae societates sunt maximi momenti in [[oeconomia]] Germanica et ille sortium numerus index vocatur [[DAX]]. Responsum est e viginti duo societatibus ex triginta quaesitis. Ex una solum societate nomine "[[Bayer AG]]" responsum acceptum est indicans pro nonnullis rebus in societate sermonis Latini scientiam aliquid valere. Alii responderunt Latinae linguae scientiam non esse criterium, secundum quod personas in societate munus ad fungendum eligerent.
 
== De Latina locuta ==
:''Vide rem principalis: [[Sermo vulgaris Latinus]].''
'''Latina vulgaris''' erat lingua sermonis plebis vel ordinis inferioris societatis veterum Romae vel in Latio. Ne Cicero quidem latina litterata formalique in sermone vulgari fari solebat. Rudium ordo vel ineruditum vulgus tamquam minime intellegeret et loquebatur simpliciori varietate latinae minus tenens regulas et accipiens nova elementa. Haec haud classica qua exculta ad linguas Romanicas (Francogallica, Hispanica, Italica, Lusitanica, Dacoromanica),{{dubsig}} quia, quamvis auctoritas sit classica, genuina locuta lingua fuit vulgaris.<ref>Gavin Betts, ''Teach Yourself Complete Latin,'' p. 7.</ref>
 
Quomodo locuta Latina vulgaris classicaque sonabat, recte nescimus, quia paene omnes litterae Romanae in lingua Latina classica erant.<ref name="LKHS">[[Thorus Janson]], ''Latin: Kulturen, historien, språket'' (Wahlström & Widstrand, 2009), ISBN 9789146204282978-91-46-20428-2.</ref> Sed imaginem eius accipere potes per [[comoedia]]s Romanas.<ref name=LKHS/> Hic est aliquid a [[Plautus|Plauto]] conscriptum:<ref name=LKHS/>
 
:<small>CLEOSTRATA</small> : Myrrhina, salve.
Linea 95:
"tu's" = tu es, "aegre'st" = aegre est, "tibi'st" = tibi est, et "mihi'st" = mihi est.<ref name=LKHS/> Verbum "pol" est [[maledictum]] mite, significat "apud Pollucem".<ref name=LKHS/>
 
== Litterae et pronuntiatus ==
{{vide-etiam|Abecedarium Latinum|Pronuntiatus Latinus}}
{| cellpadding="2" cellspacing="3" align="center" style="border: 0px; float:right;"
Linea 133:
Cum vocalium longitudo tantum in accentu determinando et in ablativo casu interdum distinguendo refert, sunt scriptores qui praecipue vocales longos apicibus macronibusve monstrant, cum in paenultimá vel ultimá syllabá cadunt (quod hác in clausulá monstrátur). Alii scriptores, sicut [[Arcadius Avellanus]], solos accentus ipsos apícibus denotavérunt cum extra penúltimam sýllabam caderent (quod hac in cláusula monstratur).
 
== Grammatica ==
[[Fasciculus:Susenbrot.JPG|thumb|150px|Ars Grammatica|Grammaticae Artis Institutio ab Ioanne Susebrotum anno [[1539]] scripta]]
{{vide-etiam|Grammatica Latina}}
Linea 142:
Quia nomina et pronomina declinantur, munus eorum casu patefit, et dictionum ordo in sententiis variare potest. More Latino, dictiones notabiles in initio vel fine sententiae ponuntur.
 
=== Nomina substantiva ===
[[Nomen substantivum]] est pars orationis quae sive rem, sive hominem, sive locum sive notionem nominat, et per se intellegitur:
* [[Nomen proprium]] singulum nominat hominem vel locum.
Linea 182:
* Casus ''vocativus'' designat quem ab altero vocatur. Vocativus Latinus semper idem est ut nominativus, praeterquam in declinatione secunda, ubi nomina quae in ''-us'' desinunt, vocativum formant ''-e'' addendo, et ubi nomina quae in ''-ius'' desinunt, vocativum formant ''-i'' addendo.
 
=== Nomina adiectiva ===
{{colores2}}
''[[Nomen adiectivum]]'' dicitur nomen, quo rei vel rerum qualitas et numerus indicetur:
Linea 194:
Adiectiva ex nominibus substantivis et verbis derivantur, [[suffixum|suffixa]] ad [[thema grammatica|themata]] addendo, sicut -ulus, -culus, -osus, -tus, -eus, -alis, -arius, -orius, -ilis, -anus, -ensis, -inus, -eius, -icus, -ax, -idus, -ivus, -tivus, -ulus, -uvus, -ilis, -bilis, -tilis, et cetera. [[Participium]] specialiter dicitur adiectivum ex verbo formatum, quuod actionem quandam ad [[subiectum]] attribuit, e.g. faciens, factus, facturus. Ob naturam suam verbalem, haec adiectiva saepe argumenta casu ablativo, accusativo, et dativo additiva petunt, secundum consuetudinem verbi.
 
=== Comparationes ===
[[Fasciculus:BurjDubaiHeight.png|thumb|200px|[[Turris|Turres]] altae quae comparandae sunt: [[Turris Dubaiensis]] (rubro colore depicta) altissima est omnium. [[Turris Taipeiensis]] est tam alta quam [[Turris Sicagoensis]] (in medio). Turris Taipeiensis autem altior est quam Turris Londoniensis (ad laevam).]]
Adiectiva generaliter tres gradus comparationis admittunt:
Linea 206:
Exempli gratia "Ille est maior fratribus suis" = "Ille est maior quam fratres sui."
 
=== Pronomina ===
[[Pronomen]] pars orationis est, quae rem, locum, aut hominem numquam per se ''nominat'', sed nominis loco in sententiis adhibetur. Sicut nomina, pronomina pro numero, genere et casu declinatur.
 
In lingua Latina, omnia pronomina ex adiectivis ori putatur. Multa adiectiva enim saepe vim pronominalem in orationibus praebent.
 
=== Verba ===
[[Fasciculus:The Triumphs of Caesar, IX - Julius Caesar on his triumphal chariot; Andrea Mantegna (1484-92).JPG|thumb|200px|[[Suetonius]] narrat verba [[Gaius Iulius Caesar|C. Iulii Caesaris]]: "[[Triumphi Gai Iulii Caesaris|Pontico triumpho]] inter pompae fercula trium verborum praetulit titulum ''[[Veni, vidi, vici|veni: vidi: vici]],'' non acta belli significantem sicut ceteris, sed celeriter confecti notam."]]
{{vide-etiam|Coniugatio}}
Linea 218:
 
Verba Latina coniugantur, ut ea simul designent:
* Modos quattuor (indicativum, infinitivum, imperativum, coniunctivum),
* Tempora tria (praesens, praeteritum, et futurum),
* Aspectus duos (imperfectum et perfectum),
* Personas tres,
* Numeros duos (pluralem et singularem),
* Genera duo (activum et passivum).
Paradigmata verborum in partes quattuor, coniugationes vocatas, divisa sunt pro terminatione infinitivi praesentis -āre, -ēre, -ere, -īre.
Ut verba Latina ampliter declinentur, saltem studendae sunt hae quattuor verbi terminationes: indicativi praesentis primae personae, infinitivi praesentis, infinitivi perfecti, supini, e. g. :
* amo, amāre, amāvisse, amātum
* moneo, monēre, monuisse, monitum
* lego, legere, lēgisse, lēctum
* capio, capere, cēpisse, captum
* audio,audīre, audīvisse, audītum
 
Ut verba irregularia, sicut sum, possum, eo, etc. declinantur, plures terminationes discendae sunt.
 
=== Adverbia ===
[[Fasciculus:Muybridge race horse animated.gif|thumb|left|Quam celeriter currit equus! Hac in sententia adverbia describunt quomodo equus currit: Primum adverbium "quam" sequens adverbium "celeriter" describit, sensum eius augens.]]
[[Adverbium]] est pars orationis quae actionem describit, verborum vel adiectivorum. Adverbia respondunt ad quaestiones: quomodo? cur? quando? ubi? Exempli gratia, in oratione "Puer bene legit.", adverbium "bene" actionem verbi "legit" describit. Adverbium etiam potest adverbium describere, e.g. in oratione "Id multo bene est", "multo" "bene" describit.
Linea 240:
Latine adverbia creare possumus libenter nominis adiectivi exitum mutando. Exempli gratia exitus ''-us'' in exitus ''-e'' aut ''-im'' mutatur, cum adiectiva primae declensionis habemus; et exitus ''-is'' in exitus ''-e'' aut ''-iter'' mutatur, cum adiectiva tertiae declensionis habemus. Videntur igitur: malus→male, seperatus→seperatim, facilis→facile, felix→feliciter.
 
=== Praepositiones ===
:::''Vide etiam: [[SIDSPACE]]''
Praepositiones sunt partes orationis indeclinabiles nomini, vel praenomini praepositae, quae affinitatem quandam inter ea indicant. Lingua Latina quadraginta et tres praepositiones habet.
Linea 246:
Plurimae praepositiones ex adverbiis ortae sunt. Multa adverbia funguntur ut praepositiones, sicut "palam" et "clam". Et nonnullae praepositiones quoque vim adverbialem interdum habent, e.g. "Circum eo", "Ante eo", et "Propter eo". Interdum possumus idem dicere vi adverbiali ac vi praepositionali, e.g. "illo propter" (propter ut adverbium) = propter illum (propter ut praepositio).
 
=== Coniunctiones ===
[[Fasciculus:Handshake (Workshop Cologne '06).jpeg|thumb|150px|Coniunctiones dicta pariter conligant.]]
[[Coniunctio]] est pars orationis, quae alia elementa grammatica coniungit, dum relationes grammaticae inter ea praeservantur. Aliae coniunctiones ex [[adverbium|adverbiis]] ortae sunt, aliae ex pronominibus relativis praepositionibus ligatis. Nonnulla quidem adverbia Latina simul ut coniunctiones funguntur, sicut ''vel,'' ''ubi,'' ''ne,'' ''nec,'' et ''quam.''
 
=== Constructiones speciales ===
[[Fasciculus:Quentin Massys-Ecce Homo-1520,Doge's Palace,Venice.jpg|thumb|200px|left|''[[Ecce Homo]],'' tabula a [[Quintinus Mesius|Quintino Mesio]] ca. annum [[1520]] picta, cuius titulus usum dicti ''ecce'' monstrat, et praeclara verba nobis revocat [[Pontius Pilatus|Pontii Pilati]], cum Iesum cruciatum populo ostendit.]]
 
Linea 282:
* [[Ablativus absolutus]]: est inclyta constructio Latina, ex casu ablativo instrumentali derivata, ubi participium et eius argumenta casu ablativo reddita pro [[clausula subordinata|clausulis subordinatis]] substituta sunt. Exempli gratia: "Urbe capta Aeneas fugit" ="cum urbs capta est, Aeneas fugit"="quia urbs capta est, Aeneas fugit"="postquam urbs capta est, Aeneas fugit." Ambiguitatem significationis quandam introducit, quam contextus sententiae solus potest resolvere.
 
== Auctores praeclari ==
{{vide-etiam|Libri Latini}}
[[Fasciculus:Heloïse et d'Abélard.jpg|thumb|[[Petrus Abaelardus]] et Heloisa]]
Linea 289:
[[Fasciculus:Meister der Fuldaer Schule (III) 001.jpg|thumb|[[Calendarium]] antiquum anni [[1000]]]]
{{div col|2}}
* [[Titus Maccius Plautus]]
* [[Publius Terentius Afer]]
* [[Marcus Porcius Cato]]
* [[Gaius Valerius Catullus]]
* [[Quintus Horatius Flaccus]]
* [[Gaius Iulius Caesar]]
* [[Marcus Tullius Cicero]]
* [[Gaius Sallustius Crispus]]
* [[Titus Lucretius Carus]]
* [[Publius Ovidius Naso]]
* [[Publius Vergilius Maro]]
* [[Titus Livius]]
* [[Gaius Plinius Secundus]]
* [[Sextus Iulius Frontinus]]
* [[Cornelius Tacitus]]
* [[Gaius Suetonius Tranquillus]]
* [[Eusebius Sophronius Hieronymus]]
* [[Augustinus|Aurelius Augustinus Hipponensis]]
* [[Isidorus Hispalensis]]
* [[Beda|Beda Venerabilis]]
* [[Anselmus Cantuariensis]] sive Augustanus
* [[Petrus Abaelardus]]
* [[Thomas Aquinas]]
* [[Ianus Secundus]]
* [[Nicolaus Copernicus]]
* [[Galilaeus Galilaei]]
* [[Franciscus Baco]]
* [[Thomas Hobbes Malmesburiensis]]
* [[Ioannes Miltonus]]
* [[Benedictus de Spinoza]]
* [[Isaacus Newtonus]]
* [[Leonhardus Eulerus]]
* [[Ioannes Pascoli]]
* [[Benedictus XVI|Benedictus PP XVI]]
{{div col end}}
 
== Lingua Latina et linguae aliae ==
Lingua Latina est fundamentum
* [[Calendarium Romanum|Calendarii Romani]]
* [[Calendarium Gregorianum|Calendarii Gregoriani]]
* [[Calendarium|et multorum aliorum calendariorum]]
* Linguarum specialium:
** [[Lingua Latina botanica]]
** [[Lingua Latina zoologica]]
** [[Lingua Latina apothecariorum]]
* [[Linguae Romanicae|Linguarum Romanicarum]] omnium
* et linguarum arte factarum:
** [[Interlingua]]
** [[Latino sine Flexione]]
** [[Esperanto]]
** [[Ido]]
 
== Lingua Latina in cultura populari ==
Lingua Latina aliquando in [[Cultura popularis|cultura populari]] (ut [[series televisifica|seriebus televisificis]], [[pellicula|pelliculis]], libris, et ceteris) videtur, primum in genere [[Phantasma|phantasmate]] mediaevali, et similibus, ubi saepe ut lingua [[magia|magica]] adhibetur, exempli gratia ad incantandum aliquem aut aliquid. Ut lingua magica audiri potest exempli gratia in serie telvisifica''[[The Vampire Diaries]]'' ('Diaria Vampyrorum'; [[2009]]–praesens).
 
=== ''Lost'' ===
In ''[[Lost]]'' ('Perditus'; [[2004]]-[[2010]]), serie televisifica [[Litterae mysteriae|litterarum mysteriae]] populus est, qui Anglice ''The Others'' ("Alii") appellatur, et Latina lingua utitur.
 
=== ''Star Trek'' ===
Paulum linguae Latinae in ''[[Star Trek]]'' ('Iter Stellare'), universo [[scientia ficticia|ficto]], auditur. In parte cinematographica ''The Game'' ('Ludus') seriei televisificae ''[[Star Trek: The Next Generation]]'' ('Iter Stellare: Proxima Aetas'), brevis conversatio inter [[Wesley Crusher]] et [[Ioannes Lucius Picard|Ioannem Lucium Picard]] auditur:
:Picard: Quomodo tua Latinitas est?
Linea 422:
** Vox Sola
 
=== ''Stargate'' ===
In ''[[Stargate]]'' ('Astrorum Porta') universo [[scientia ficticia|ficto]], [[vita extraterrestris]] prudens est ''Alteri'' appellata. Ut nomen dicit, linguam Latinam loquuntur, sed non nostram; aliam versionem linguae cuius [[Lingua Latina archaica|linguam Latinam archaicam]] agit. ''[[Stargate (machina)|Stargates]]'' ("Astrorum Portae"), quae in universo ficto videntur, Alterorum aedificabantur a pluriis [[millio]]nibus [[Annus|annis]].
 
Linea 430:
 
{{NexInt}}
* [[Europa Latina|Europam Latinam]]
* [[Institutiones Latinae|Institutiones Latinas]]
* [[Latinitas viva|Latinitatem vivam]]
* [[Lingua Latina Renascentiae|Linguam Latinam Renascentiae]]
* [[:Categoria: Professores rerum Classicarum|Professores rerum Classicarum]]
 
== Lexica et glossaria ==
* [[Vicipaedia:Lexica Latina interretialia]]
* [[:Categoria:Glossaria]]
* [[Index abbreviationum latine]]
* [[Index nominum Latine redditorum]]
 
== Notae ==
<references />
{{div col|2}}
<div class="references-small"><references/></div>
{{div col end}}
 
== Bibliographia ==
=== Litterae ===
* [[Nicolaus Ostler|Ostler, Nicolaus]]. [[2007]]. ''Ad Infinitum: A Biography of Latin.'' HarperCollins in [[Britanniarum Regnum|Britanniarum Regno]] et Walker & Co. in [[Civitates Foederatae|Civitatibus Foederatis]]: Londinii et Urbe Novo Eboraco.
* Baldi, Philip. [[2002]]. ''The Foundations of Latin.'' [[Novum Eboracum (urbs)|Novi Eboraci]] et [[Berolinum|Berolini]]: Mouton de Gruyter. ISBN 31101720893-11-017208-9, ISBN 31101629463-11-016294-6.
* [[Clemens Desessard|Desessard, Clementis]]. N.a. ''[[Lingua Latina sine molestia]].'' Assimil.
* [[Aentius Mandruzzato|Mandruzzato, Aentii]]. [[1989]]. ''Il Piacere del latino. Per ricordarlo, impararlo, insegnarlo.'' [[Mediolanum|Mediolani]]: Mondadori.
* [[Aentius Mandruzzato|Mandruzzato, Aentii]]. [[1991]]. ''I segreti del latino.'' [[Mediolanum|Mediolani]]: Mondadori.
* Palmer, L. R. [[1954]]. ''The Latin Language.'' [[Londinium|Londinii]]: Faber & Faber.
 
== Nexus externi ==
{{CommuniaCat|Latin language|linguam Latinam}}
{{Vicilibri|Grammatica Latina|grammatica Latina}}
{{Grc|Ῥωμαϊκὴ γλῶττα}}
* [http://www.grexlat.com/nexus/cone.html Latinitas in tela totius terrae. Hoc in indice nexus ad Latinitatem interretialem, generatim digesti, enumerantur]
* [http://ephemeris.alcuinus.net/ Ephemeris] - Acta diurna interretialis Latine
* [http://www.thelatinlibrary.com/ The Latin library] - Litterae Latinae
* [http://www.forumromanum.org/ Forum Romanum] - Litterae Latinae et historia Romana
* [http://www.vatican.va/ Vatican - The Holy See] - Pagina domestica Civitatis Vaticanae in octo variae linguae, ut Latina
* [http://www.territorioscuola.com/tsodp/dmoz.php3?browse=/World/Lingua_Latina/ Opus commune, quo creetur TerritorioScuola ODP.]
* [http://la.bibliotheca.wikia.com/wiki/Pagina_prima Bibliotheca Latina]
* [http://www.youtube.com/watch?v=8y04po7Fq-0&feature=related Sermonis Latini Elogium] apud ''[[YouTube]]'' {{ling|Latine}}
* [http://latindiscussion.com/forum/viewforum.php?f=19 Latine Loquere]
* [http://wikinfo.org/w/index.php/Themata_Latina ''Vichinfo Latina'' vel Inter-retis Encyclopaedia] {{ling|Latine|Anglice}}
* [http://www.slu.edu/colleges/AS/languages/classical/latin/tchmat/tchmat.html#latest Latin teaching materials at Saint Louis University] {{ling|Anglice|Latine}}
* [http://www.molinarium.com Molinarium] Morphologia Latina {{ling|Hispanice}}
* [http://kath.net/news/38847 De Pontificia Academia Latinitatis condenda] kath.net {{ling|Latine}}
 
;Cultura popularis
* [http://www.youtube.com/watch?v=uuIb9rUNYZw Lingua Latina] ex ''[[Lost]]'', pars I (''The others speak Latin (w/ Latin subs) - Part I'') {{ling|Latine|Anglice}}
* [http://www.youtube.com/watch?v=iVz6mWYvnZ8 Lingua Latina] ex ''[[Lost]]'', pars II (''The others speak Latin - Part II'') {{ling|Latine|Anglice}}
* [http://stargate.wikia.com/wiki/Ancient_language De lingua Antiqua] Antiquitatis a ''[[Stargate]]'' apud ''[[Stargate Wiki]]''
 
{{Lingua Latina}}