Quantum redactiones paginae "Adama Barrow" differant

politicus
Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens '{{Capsa hominis Vicidata}} '''Adama Barrow''' (natus die [[]]) est politicus Gambiae. Adama Barrow in vico Mankamang Kunda iuxta emporium Basse Santa Su nat...'
(eadem)

Emendatio ex 14:49, 8 Decembris 2016

Adama Barrow (natus die [[]]) est politicus Gambiae.

Wikidata Adama Barrow
Res apud Vicidata repertae:
Adama Barrow: imago
Adama Barrow: imago
Nativitas: 15 Februarii 1965; Mansajang Kunda
Patria: Gambia

Familia

Coniunx: FatoumatA BAH

Adama Barrow in vico Mankamang Kunda iuxta emporium Basse Santa Su natus est, patre e populo Mandinka, matre e Fula quá culturá educatus est, religione Mussulmanus, uxoribus duabus gentis Fula. "Omnium quos videbis," ait, "ego minime tribulis sum. Sanguine meo populi commiscuntur. Sum Sarahule et Mandinka et Fula ac duae sorores meae, eisdem patre et matre, viris Jola nupserunt. Tribu ergo non graviter aestimando, nos omnes Gambienses esse res gravis aestimanda."[1] Londinii inter annos fere 2002 et 2005 habitabat, commercio terrarum aedificiorumque studens, apud tabernam Argos salarium merens. In patriam reditus mercator terrarum operam dedit, sed anno 2016 a factionibus septem contra regimen coniunctis candidatus ad officium praesidis selectus est, optime successu.

Notae

  1. "I am the least tribalist person you will ever see. I have mixed ethnic blood in me. I am a Sarahule, Mandinka and Fula. Two of my sisters from the same mum and dad are married to Jolas. So tribe is not important. What is important is that we are all Gambians" ("Adama Barrow Speaks To JollofNews, Reaches Out To Gambians" in Jollof News (5 Decembris 2016)

Bibliographia

Nexus externi