Quantum redactiones paginae "Peripatetici" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili
Linea 2:
 
== Historia ==
Aristoteles anno 335 a.C. munere educandi Alexandri Magni regressus Athenas reversus est. At in [[Academia Platonica|Academiam]] Platonis non, cuius sodalis septendecim annos fuerat, reversus est sed una cum [[Theophrastus|Theophrasto]] in [[Lyceum|Lyceo]] horto docebat, quod extra moenia paulo ad meridiem spectavit. Num ibi propriam scholam philosophicam instituisset adhuc ambiguitur. Peripatus ille inclitus verisimiliter in Lyceo situs erat, at sunt qui eum in fundo a Theophrasto post mortem Aristotelis empto situm esse censant. Nomine „Peripatos“ ad scholam describendam post tantum mortem Theophrasti utebatur.
 
Post Theophrastum [[Strato Lampsacenus]] (ex anno 288/287 aut 287/286 a.C.n.) et [[Lyco ex Troade]] (ex anno 270/267 a.C.n.) scholarches fuerunt, exinde autem Aristo Ceus (ex anno 224 a.C.n.), Critolaus Phaselis (ex medio saeculo a.C.n.) et Diodorus Tyreus (usque annum 110 a.C.n.). Post Lyco nulla iam opera doxographica tradita sunt, verisimiliter schola ipsa primo saeculo a.C.n. aboleta est. Scholae locus in bello Mithridatico 86 a.C.n. vastatus est.