Quantum redactiones paginae "Lucius Aemilius Paullus Macedonicus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 4:
== Familia ==
Pater eius [[Lucius Aemilius Paullus (consul 219 a.C.n.)|Lucius Aemilius Paullus]] (consul annorum [[219 a.C.n.|219]] et [[216 a.C.n.]]) erat, qui inter [[Proelium Cannense|Pugnam]] apud [[Cannae|Cannas]] cecidit.
 
== Cursus honorum ==
Anno [[195 a.C.n.|195]] [[quaestor]] erat, anno [[194 a.C.n.|194]] ''IIIVir coloniae [[Croton]]is decudendae fuit<ref>[[Titus Livius]], ''Ab urbe condita'' XXXIV 45,5</ref>. Anno [[193 a.C.n.|193]] [[aedilis|aedilis curulis]] ''Porticus Aemilias'' aedificavit<ref>Titus Livius, op.cit. XXXV 10,12; [[Plutarchus]], ''Aemilius'' 3</ref>. Ab anno 192 ad usque mortem [[augur]] erat. Anno [[191 a.C.n.|191]] [[praetor]] [[Hispania Ulterior|Hispaniam Ulteriorem]] administrabat et ad annum [[189 a.C.n.|189]] propraetor mansit: Anno [[190 a.C.n.|190]] apud Bastetanos victus est<ref>Titus Livius, op.cit. XXXVII 46,7-8</ref>, sed eodem anno Lusitanos vicit<ref>Titus Livius, op.cit. XXXVII 57,6-7</ref> et ''imperator'' ''supplicationem'' accepit<ref>Titus Livius, op.cit. XXXVII 58,5</ref>. Anno [[189 a.C.n.|189]]/[[188 a.C.n.]] Xvir ad Asiam reformandam fuit<ref>Titus Livius, op.cit. XXXVII 55</ref>. Anno [[182 a.C.n.|182]] primo consul Romanus una cum [[Gnaeus Baebius Q.f. Tamphilus|Gnaeo Baebio Q.f. Tamphilo]] electus est. Feliciter contra [[Liguria|Ligures]] certavir et ''proconsul'' triumphum habuit<ref>Titus Livius, op.cit. XL 25-28</ref>. Anno [[171 a.C.n.|171]] cum tribus aliis patronus Hispaniorum fuit, qui maguistratus Romanos in ius vocaverant<ref>Titus Livius, op.cit. XLIII 2</ref>. Anno [[168 a.C.n.|168]] consul II erat, una cum [[Gaius Licinius C.f. Crassus|Gaio Licinio C.f. Crasso]]. Anno [[164 a.C.n.|164]] una cum [[Quintus Marcius Philippus|Quinto Marcio Philippo]] [[censor]] fuit et anno [[162 a.C.n.|162]] [[interrex]].
 
== Vita ==
Line 10 ⟶ 13:
Cum duae acies in conspectu essent, [[Sulpicius Gallus]], tribunus militum, Romanum exercitum magno metu liberavit. Is enim, cum lunae defectionem nocte sequenti futuram praesciret, ad concionem vocatis militibus dixit: "Nocte proxima, ne quis id pro portento accipiat, ab hora secunda usque ad quartam luna defectura est. Id, quia naturali ordine et statis fit temporibus, et sciri ante et praedici potest. Itaque, quemadmodum nemo miratur lunam nunc pleno orbe, nunc senescentem exiguo cornu fulgere, sic mirum non est eam obscurari, quando umbra terrae conditur." Quapropter Romanos non movit illa defectio; Macedones vero eadem, ut triste prodigium, terruit.
 
Paullus cum Perseo acerrime dimicavit tertiodie nonas[[22 septembrisIunii]] 168 a.C.n<ref>Titus Livius, op.cit. XLIV 30-46</ref>. Macedonum exercitus caesus fugatusque est: rex ipse cum paucis fugit. Fugientes persecutus est Aemilius usque ad initium noctis. Tum se in castra victor recepit. Reversum gravis cura angebat quod filium in castris non invenisset. Is erat Publius Scipio, postea Africanus deleta Carthagine appellatus, qui decimum septimum tunc annum agens, dum acrius sequitur hostes, in partem aliam turba abreptus fuerat. Media tandem nocte in castra rediit. Tunc, recepto sospite filio, pater tantae victoriae gaudium sensit. Victus Perseus in templum confugerat, ibique in angulo obscuro delitescebat: deprehensus, et cum filio natu maximo ad consulem perductus est.
 
Perseus pulla veste amictus castra ingressus est. Non alias ad ullum spectaculum tanta multitudo occurrit. Rex captivus progredi prae turba non poterat, donec consul lictores misit, qui submovendo circumfusos iter ad praetorium facerent. Paulus Aemilius, ubi audivit Perseum adesse, consurrexit, progressusque paulum introeunti regi manum porrexit: ad genua procumbentem erexit; introductum in tabernaculum suo lateri assidere iussit. Deinde eum interrogavit qua inductus iniuria bellum contra populum Romanum tam infesto animo suscepisset? Rex, nullo dato responso, terram intuens diu flevit. Tum consul: "Bonum, inquit, animum habe: populi Romani clementia non modo spem tibi, sed prope certam fiduciam salutis praebet."
Line 34 ⟶ 37:
* {{DNP|1|181|182|Ae. Paullus, L. [I 32]|[[Carolus-Ludovicus Elvers]]}}
* Egon Flaig: ''Lucius Aemilius Paullus – militärischer Ruhm und familiäre Glücklosigkeit''. In: Karl-Joachim Hölkeskamp, Elke Stein-Hölkeskamp (ed.): ''Von Romulus zu Augustus. Große Gestalten der römischen Republik''. Beck, [[Monacum|Monaci]] anno [[2000]], pag. 131–146, ISBN 3-406-46697-4.
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>
 
{{Index consulum rei publicae|
Line 47 ⟶ 53:
[[Categoria:Censores]]
[[Categoria:Senatores]]
[[Categoria:Augures]]
[[Categoria:Milites Romani antiqui]]
[[Categoria:MortuiPraetores 160Hispaniae a.C.n.Ulterioris]]
[[Categoria:Nati saeculo 3 a.C.n.Interreges]]
[[Categoria:Gens Aemilia|Paullus Macedonicus, Lucius]]
[[Categoria:Participes bellorum Macedonicorum]]