Quantum redactiones paginae "Praeses provinciae Romanae" differant

m
automaton: mutans Categoria:Magistratus Romani→Categoria:Munera magistratuum Romanorum; mutationes minores
m (automaton: mutans Categoria:Magistratus Romani→Categoria:Munera magistratuum Romanorum; mutationes minores)
'''Praeses provinciae Romanae''' magistratus [[Imperium Romanum|Imperii Romani]] saeculo 4 et 5 erat.
 
== Historia ==
Saeculo 1 et 2 et legati Augusti pro praetore et provonsules praesides vocabantur<ref>Vide: [[Plinius Minor]], Panegyricus 70, [[Tacitus]], Annales XII 45, [[Suetonius]] Vita divi Augusti 23.</ref>. Saeculo 4 ineunte autem provinciae Romanae a [[Diocletianus|Diocletiano]] imperatore novo modo in circa 120 minores partes divisae sunt. Novae provinciae plerique a praesidibus administrabantur. Maiores provinciae a [[Consularis|consularibus]] regebantur. Complures provinciae nunc [[Dioecesis Imperii Romani|Dioecesem]] constituerunt.
 
== Officia ==
Praesides a [[praefectus praetorio|praefectis praetorio]] nominati res civiles tantum ordinabant et iudices in cives erant. Saepe praesides imperatorem de rebus diversis consulebant. Magistratus praesidis plerumque non plus quam unum vel duos annos mansit.
 
== Ordo ==
Praesides saepe ordine equestri fuerunt et gradum [[vir perfectissimus|viri perfectissimi]] habuerunt<ref>Alexander Demandt: Geschichte der Spätantike. Das römische Reich von Diocletian bis Justinian, 284 - 565 n. Chr. Monachii 1998, p. 217–219</ref>.
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>
 
[[Categoria:MagistratusMunera Romanimagistratuum Romanorum]]
[[Categoria:Administratores provinciarum Romanarum]]
 
209 395

recensiones