Quantum redactiones paginae "Tyrtarion" differant

Content deleted Content added
Linea 5:
 
==De scopo==
Praeter oblectamentum quod sibi hominibusque aliis cantu excitare cupiunt, scopus eis est modum indicare quo legantur carmina, meliorem quam illum ubique terrarum nunc usurpatum quo secantur atque disiunguntur verba, versusque sensum et vim suam amittunt. Nam illa “scansio” quae dicitur, cui praestitutum est ut ictus in longas syllabas elabantur non est mos ut plerique putant antiquus, sed a scholasticis prorsus eo consilio mente fictus ut discipuli qui discrimen inter longas brevesque syllabas audire non iam valebantvalerent, rationem qua panguntur versus latini et graeci nihilosetius intelligerent. Arte vero musica verba longitudinibus adhibitis<ref>Dummodo longa syllaba per unum temporis punctum producatur, brevis vero dimidium tantum.</ref> recitare licet quin etiam ictus loco proprio loco serventur. Harmonia insuper nonnihil addit suavitatis qua carmina vel pulchriora plerumque auribus redduntur, eorumque in animum vis augetur.
 
==De consilio==