Quantum redactiones paginae "Tyrtarion" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 5:
 
==De scopo==
Praeter oblectamentum quod sibi hominibusque aliis cantu excitare cupiunt, scopus eis est modum indicare quo legantur carmina, meliorem quam illum ubique terrarum nunc usurpatum quo secantur atque disiunguntur verba, versusque sensum et vim suam amittunt. Nam illa “scansio” quae dicitur, cui praestitutum est ut ictus in longas syllabas elabantur non est mos ut plerique putant antiquus, sed a scholasticis prorsus mente fictus ut discipuli qui discrimen inter longas brevesque syllabas audire non iam valebant rationem qua panguntur versus latini et graeci nihilosetius intelligerent. Arte enimvero musica verba longitudinibus adhibitis<ref>Dummodo longa syllaba per unum temporis punctum producatur, brevis vero dimidium tantum.</ref> recitare licet quin etiam ictus loco proprio serventur. Harmonia insuper nonnihil addit suavitatis qua carmina vel pulchriora plerumque auribus redduntur, eorumque in animum vis augetur.
 
==De consilio==
Neque metam hanc sibi finxerunt ipsi, sed secuti potius Humanistarum exemplum atque consilium. Etenim aetate illa renascentium artium multi litterati homines ceterum artis musicae experti, cum modos ab ipsis poetis eorumve contemporaneis compositos amissos esse neque iam rursus inveniri posse pro certo scirent, antiqua carmina modis musicis qui tunc temporis in pretio habebantur actuose ornare sibi iam persuaserant. Quod, inter alios, [[Conradus Celtis]], [[Petrus Tritonius]] et [[Iohannes Honterus]] saeculo XV et XVI fecerunt.
 
==De carminibus hactenus tractatis==