Content deleted Content added
Linea 77:
 
===Locus munitissimus (1664 - 1806)===
Post bellum Hamala nunc ad Ducatum Brunsvici-Luneburgi pertinuit atque ab anno [[1664]] ibi locus munitissimus errigebatur. Inter Bellum Septem Annorum et loca in monte ''Klüt'' a principe electore [[Georgius III (rex Britanniarum)|Georgio III]] munita sunt. Quamquam castra ob magnitudinem et ''[[Calpe]] septentrionalis'' vocabatur, tamen anno [[1806]], postquam legatus castrorum de [[Proelium Ienense|Proelio Ienensi]] infelici certior factus est, sine pugna copiis [[Napoleo I (imperator Franciae)|Napoleonis I]] imperatoris Francorum tradita est. Qui castra plene rescindi iussit. Napoleo Hamalam anno [[1807]] Regno Vestfaliae fratris sui Hieronimi dedit.
 
===Regnum Hannoveranum (1815 - 1866)===
Hamala post [[Consilium Vindobonense]] ad [[Regnum Hannoveranum]] pertinuit.
 
===Pars Borussiae (1866 - 1946)===
Anno 1866, postquam [[Borussia]] [[Bellum Germanicum|Bello Germanico]] victor fuit, Hamela ut totum regnum Hannoveranum occupata et cum Borussia coniuncta est.
 
===Saxoniae Inferioris pars (ab anno 1946)===
Hamela ab anno 1946 Saxonia Inferiore condita pars huius terrae est, ab anno [[1973]] caput pagi Hamala-Pyrmont est, postquam ab anno [[1923]] ad nullum pagum pertinuit.