Content deleted Content added
No edit summary
Linea 68:
''Anno [[1284]] molestia magna [[Rattus|rattorum]] Hamalam vexabat. Diu consilium oppidi non invenit, quo modo rattos expelleret. Sed tum [[tibicen]] quidam promisit se rattos canendo ex oppidum in flumen Virsurgis ducturum, si ei praemium magnum solveretur, quod decuriones et magister civium affirmaverunt. Tibicen ut promiserat omnes rattos in Visurgem duxit, ubi aquis submergebantur. Sed tamen consilium oppidi praemium solvere non voluit. Sed tibicen in Hamalam vindicavisse dicebatur: [[26 Iunii]] 1284 in oppidum revertit, iterum tibiis cecinit et CXXX liberos civium canendo eduxit, qui nemo postea vidit.''
 
Quae res vera hac fabula tradita sit, multi historici et eruditi reperire conabantur, sed res adhuc obscura est.
 
===Sodalis Hansae et Bellum tricennale===
Anno [[1426]] Hamala sodalis [[Hansa]] e facta est, ad quod foedus urbium ad annum [[1572]] pertinuit. Anno [[1540]] [[Reformatio]] inducta est. Ad initium [[Bellum tricennale|Belli Tricennalis]] oppidum mercatoris divitibus valde aucta est et multa aedificia pulchra [[Renascentia litterarum|Renascentiae]] tum erecta sunt. Inter bellum tricennale Hamala saepius oppugnata et expugnata est:
*Anno [[1625]] [[Christianus IV (rex Daniae)|Christianus IV]] rex [[Dania]]e et dux Lutheranorum Hamalam occupavit.
*Anno [[1626]] [[Ioannes t'Serclaes comes de Tilly]] dux ligae Catholicae oppidum expugnabat et ad annum [[1633]] occupabat.
*Anno [[1633]] Georgius dux Lutheranus Brunsvici et Luneburgi Hamalam obsidebat et [[13 Iulii]] occupabat.
 
===Locus munitissimus (1664 - 1806)===
Post bellum Hamala nunc ad Ducatum Brunsvici-Luneburgi pertinuit atque ab anno [[1664]] ibi locus munitissimus errigebatur. Inter Bellum Septem Annorum et loca in monte ''Klüt'' a principe electore [[Georgius III (rex Britanniarum)|Georgio III]] munita sunt. Quamquam castra ob magnitudinem et ''[[Calpe]] septentrionalis'' vocabatur, tamen anno [[1806]], postquam legatus castrorum de [[Proelium Ienense|Proelio Ienensi]] infelici certior factus est, sine pugna copiis [[Napoleo I (imperator Franciae)|Napoleonis I]] imperatoris Francorum tradita est. Qui castra plene rescindi iussit.
 
 
{{Urbs-stipula}}