Quantum redactiones paginae "District 9 (pellicula)" differant

Content deleted Content added
Poecus (disputatio | conlationes)
No edit summary
Poecus (disputatio | conlationes)
Linea 21:
Tempore transeunte, alienigenae a humanis despecti paulatim e publicis locis Ioannisburgi repelluntur, et populus urbis petit ut separatim vivant: igitur conditur Suburbium nonum, id est praecinctus locus prope urbem ubi omnes alienigenae collecti contineri possunt. Hic [[domus|domos]] parvulas instruunt et aegre sub imperio hominum vivunt: nam humana societas MNU appellata ([[Lingua Anglica|Anglice]] ''Multi-National United'') alienigenas assidue aspicit ut fraude modum tela potentissima eorum utendi capiat ad usum [[bellum|belli]].
 
Spatio viginti annorum, ob [[pollutio]]nem, [[crimen]], furtivum commeatum atque immoderatam procreationem alienigenarum, qui ab ovis nascuntur, Suburbium nonum fit talis insanus locus formidinis, ut primo id armis tueri, dein autem etiam id pro novo loco relinquere necesse sit. Itaque societas MNU legatos [[miles|militesque]] mittit, [[Vicus van der Merwe|Vico van der Merwe]]{{dubsig}} duce, ad alienigenas cogendos ut se domis relictis ad Suburbium decimum futurum moveant.
 
Cum intraret domum alienigenae cuiusdam [[Christopher Johnson]] appellati (nam homines alienigenis nomina humana dederunt), Vicus invenit novam alienamque [[capsulam]] [[liquidum|liquidi]] ignoti plenam, quod eum invitum venenat. Haec est [[ars]] liquidi, quod, [[ADN]] alieno iniecto, [[cellula]]s humanas mutaret ut corpus alienigenarum simulent. Etenim Vicus paulatim mutare incipit atque corpore alienigenis similior fieri.
 
Post aliquot dies Vicus e comitibus suis ipsis propter deformitatem suam fugiens et Christopher, qui cum alienigenis ceteris Tellurem relinquere vult, iterum in Suburbio nono amiciter congrediuntur atque unum alterum iuvare inter se statuunt.
 
==Vide etiam==