Salve, poece!

Gratus in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" fieri velle! --Xaverius 13:26, 19 Februarii 2009 (UTC)Reply

De ludo recensere

Cave, Poece: si vis de Blood Omen 2 scribere, potes, sed non in disputatione ludi. Creavi paginam pro ludo tuo hic Blood Omen 2--Xaverius 13:26, 19 Februarii 2009 (UTC)Reply

Apud paginam meam disputationis tibi respondi--Xaverius 19:48, 19 Februarii 2009 (UTC)Reply


Quoque tu! recensere

Ave Poecu, scholastice amice! Gratias plurimas tibi reddo! Cras aut perindie digito demonstrabis mihi quomodo imponere tabellas, quia id vix facere possum! Tamen morituri sumus ob geometriae interrogationem, quare id mihi dicere fortasse non poteris...TRISTITIA "PALATIM"!--Alexander Gelsumis 11:43, 1 Iunii 2009 (UTC)Reply


Noli gratias agere recensere

Mi Poecu, ave! Noli gratias mihi agere, id magna cum voluptate feci, ad hoc mea sponte! Legistine communicationem in pagina disputationis tua de "Pirata"? --Alexander Gelsumis 11:43, 1 Iunii 2009 (UTC)Reply


Aedepol, Poecu! Loquimur de Anglico sermone recensere

Ave, amice, vidi te contribuere posse media Anglicitate scripsisse. Non itast, fide comes, hercle vero prope mirando modo loqui Anglice possumus! Errata corrigenda socie, corrige igitur! Ehu ehu ehu (cachinnatio haud diuturnissima, risus Anglicus dicam...). In schola videbimur, sicut semper, optime crasque. Vale.--Alexander Gelsumis 20:09, 3 Iunii 2009 (UTC)Reply

Ehu, fide amice, tibi gratias ago de consilio. Memento autem moderationem mediocritatemque mihi pertinere: timeo ne me superbum ostendam adfirmans me loqui posse optumam Anglicitatem. Etenim cum in dubio vertatur utrum duorum attribuendum sit sibi superius an inferius magis fas puto esse inferius accipere ne de superbia peccatum fiat (Boernardice: hoppeccatodiYBRIS!). In Vicipaedia dein Latino sermone saepe aut potius semper utimur, Anglico quidem rare, qua de re non oportet id magis quam deceat liceatque ostendere. --Poecus 22:06, 3 Iunii 2009 (UTC)Reply
Poecu, uti scholae hodie dixi, non in animo habebam Anglicitatem sic optimam ut gentes putent non Anglicos! In exemplum, non te categoriam de Anglico loquendo in quarto gradu imponere volebam sed tibi dico te POSSE eam imponere in tertio gradu. Preterea, amice, non peccatum a te factum si alius tibi ostendit scriptis cum verbis sollertias tuas, et hoc verum esse fateris quia scis te esse ingeniosum. Ave, modeste amice! (Ehu ehu ehu)
Prope oblitus, o errorem pudendum! In pagina mea inveniri potest tabella in qua categoria de antiquo Graeco sermone gradu minimo locuto. Age bonum!--Alexander Gelsumis 13:24, 4 Iunii 2009 (UTC)Reply

Zaragoza recensere

Caesaraugusta hispanice dicitur Zaragoza. Cato censor 21:10, 7 Iulii 2009 (UTC)Reply

Gratias ago. Mihi necesse id scire erat ob paginam scribendam.--Poecus 21:16, 7 Iulii 2009 (UTC)Reply

Drum/batteria recensere

ma credo tu abbia ragione questo lessico di termine latini per vocaboli moderni [1] indica per drum tympanus, ciao --Massimo Macconi 07:25, 10 Septembris 2009 (UTC)Reply

Conventiculum recensere

Esne Romae diebus tertio vel quarto vel quinto mensis Septembris? Egomet sum illis diebus in deversorio Romae. Si ita sit ut Romae sis, nos convenire possimus alicubique. Quid putas? Alex1011 12:01, 17 Augusti 2010 (UTC)Reply

Sollemnia recensere

 

Et tibi bonum novum annum exopto, Poece! --Alex1011 16:17, 29 Decembris 2010 (UTC)Reply

Elementum Chemicum recensere

Salve! Anlicum loquor, si Anglicum meliorem quam latinum scis, in Anglico colloquimur. Sum adfectant adparare decuria ut capitulum de elemento chemico melioremus. Curasne? Si verum, tui judicium huc rogo. Comparativus en:Template:Infobox element feci. gratias ago ob tempum. Cbrick77 01:31, 4 Augusti 2011 (UTC)Reply

Ludus electronicus et alia recensere

Salve Poecu! Ut vales? Nonne scribas res ludus computatrali aut ludus electronicus?Laetus anticipo.--Jondel (disputatio) 07:20, 8 Iunii 2012 (UTC)Reply

Salve, mi Jondel, valeo (quamquam studio universitatis causa fessus!). Quam ob rem, cum paulum temporis habeam hodie tantum amplificationes recensionesque feci: vero Ludus computatralis et similia quae in animo laete scribere habeo opera et impensa paulo maiora requirunt. Tamen certe in dies paucos libenter faciam! Si vis, anticipa, et ego quam proxime contribuam; si minus, ego ipse non tarde incipiam et te adiuvante gratissimus fuero! Vale optime --Poecus (disputatio) 07:43, 8 Iunii 2012 (UTC)Reply

Castitas recensere

Est lingua in "castitas" correcta? --188.127.23.90 16:06, 22 Augusti 2012 (UTC)Reply

Vero satis longa est, sed eam quando potero et quantum valeam legam. An petis ut corrigam aut ut tibi quae errata putem notificem?--Poecus (disputatio) 16:41, 22 Augusti 2012 (UTC)Reply
Principaliter ut corrigas errores. Gratiae --188.127.23.90 17:12, 22 Augusti 2012 (UTC)Reply