Spatitempus (-oris, n.),[1] vel continuum spatitemporale, in physica est continuum mathematicum ubi coordinatis trebus (x,y,z) quae ad directiones in spatio pertinent augetur coordinata ct ut accipiamus vector quattuor dimensionum (x,y,z,ct). Punctum in hoc continuo a coordinatis istis descriptum denominatur eventum.

Sententia artis speculli orbem terrae cirumagenti ut spatitemporalem metatur.[verba obscura]

In systemate coordinatarum Cartesiano trium dimensionum distantia (spatialis) puncti cuiusdam ab origine ratiocinatur formula

.

Continuo spatitemporali autem distantia datur formula :

ubi ct quadratum non additur, sed subtrahitur!

Haec distantia quattuor dimensionum, illam distantiam tredemensionalem contra, a statu spectatoris secundum theoriam relativitatis specialis non dependet. Luci, quae ab origine celeritate c amovet, semper aequatio r = 0 valet. Inde sequitur constantia celeritatis luminis, principium relativitatis specialis theoriae.

Rerum exitus, quorum argumentum radicis positivum est, tantum in vices distant, ne radius lucis ab altero ad alterum pervenire possit. Hoc tantum celeritate plus quam lucis fieri posset. Cum quod ad lucem vel materiam attinet modo per lucem vel materiam referre possit materiaque secundum theoriam relativitatis numquam tam celeris quam lux esse possit, fieri non potest ut illi rerum exitus vel causa vel effectus alterius sint. Spatio quattuor dimensionum ergo biceps est: Rerum exitus distantiae imaginaris a spectatore videri possunt. Ceteri exitus nimium remoti fieri nullo modo potest ut spectentur.

  1. Cf. Berard, Stephanus (2005). De Philosophia Quantali deque Institutione Publica. Bruxellis: Melissa. ISBN 2-87290-022-5 : “Spatium et tempus – rectius singulo vocabulo ‘spatitempus’ dicenda cum ambo tantum unum, quod est vis, exprimant – in infinitum esse flexibilia”. Eiusdem auctoris etiam videatur Berard, S. (10 Septembris 2018). Index Locutionum Novarum Difficiliumque. . Boreoccidentales : “spatitempus spatitemporis, n., systēma quattuor coōrdinātōrum physicum in quō versantium rērum (atomīs māiōrum) locus certō temporis mōmentō cōnstituī potest (locūtiō ē doctrīnā Albertī Einstein dērīvāta).”

Nexus interni

Nexus externi

recensere