Somali
Somali (Somalice Soomaali) sunt gens Africana. Aestimatur eos circiter 12 000 000 esse. Maxima pars incolarum Somaliae Somali sunt, sed etiam in Aethiopia, Kenia Dzibutoque vivunt.
Maxima pars Somalorum pastores sunt, sed in Somalia Australe quoque de agricultura vivunt. Musulmani sunt. Lingua Somalica lingua eorum est.
Societas Somalica est in gentes divisa, videlicet Hawiye, Darod, Isaaq, Dir, Rahanweyn aliasque minores, quae etiam in subgentes subdivisae sunt.