Solastalgia, notio a Glenn Albrecht philosopho Australiano anno 2003 excogitata et pro neologismo in commentario primum anno 2005 edito sustenta,[1] est genus miseriae psychicae vel exsistentialis a mutatione in circumiectis naturalibus, sicut effosio mineralium et mutatio climatis, effectae.

Contra notionem nostalgiae (melancholia vel suorum desiderium a singulis a domo separatis sensum), solastalgia est miseria quae a mutatione in ingenio circumiectorum efficitur, homines movens cum ad circumiecta domestica artissime conectuntur. Commentatius ab Albrecht et aliis rerum statum investigavit ubi manus investigatorum solastalgiam invenierunt: usus siccitatis constantis in Nova Cambria Australi rustica, et effectus late patentis fossionis carbonis in singulis in Superiore Valle Venatorum eiusdem provinciae habitantibus. In ambabus rebus, homines quibus mutatio circumiectorum usu venerat adfectum negativum experti sunt, qui a perceptione se potentia carere vel ex potestate crescentis mutationis rationis exire amplificatus erat.[2] Notio miseriae a circumiecto naturali inductae ut morbus mentis a Ioanne Mac Suibhne investigata est.[3]

  1. Glenn Albrecht, Solastalgia, a new concept in human health and identity, Philosophy Activism Nature 3:41–44 (2005).
  2. Glenn Albrecht, G.-M. Sartore, L. Connor, L., N. Higginbotham, S. Freeman, B. Kelly, H. Stain, A. Tonna, et G. Pollard (2007). "Solastalgia: the distress caused by environmental change". Australasian Psychiatry 15 (1): S95–S98 .
  3. Seamus Mac Suibhne (2009). "What makes “a new mental illness”?: The cases of solastalgia and hubris syndrome". Cosmos and History 5 (2): 210–225 .

Nexus externi

recensere