Sippara
Sippara -orum, n.p. adi. -enus, sive Sispara, (Sumerice Zimbir, Accadice Sippar) fuit civitas Babylonia, ad orientalem Euphratis ripam, ad septentrionem ab ipsa Babylone sita. In binos vicos divisa erat, nempe Sippara Solis et Sippara Deae Anunit, quorum illum invenit Hormisdas Rassam anno 1881 ad Abu-Habba, 16 milibus passum a Bagdato inter meridiem et solis ortum distantem.
Sippara duplicia in Bibliis Sanctis nomine Sepharvaim inveniuntur, quod lingua Hebraica (ספרוים) est numero duali. Multae tabulae litteris cuneiformibus inscriptae in templo Solis (quod Sumeri E-Babara, Semitae autem Bit-Un dicebant). Xisuthrum fert Berossus hic scripta mundi antediluviani sub terram condidisse—sine dubio quasi aetiologia nominis urbis, nam linguis semiticis *spr est "scribere." Secundum Abydenum, Nabuchodonosor super Sipparenorum civitatem lacum fodit[1]. Hic etiam erant castra Babylonia Nabonidi, et fieri potest ut Plinii "Hippareni"[2] sint re vera Sippareni.
Notae
recensere- ↑ Abydeni Fragmentum 9: Ὑπὲρ δὲ τῆς Σιππαρηνῶν πόλιος λάκκον ὀρυξάμενος, περίμετρον μὲν τεσσαράκοντα παρασαγγέων, βάθος δ’ ὀργυιέων εἴκοσι, πύλας ἐπέστησεν, τὰς ἀνοίγοντες ἄρδεσκον τὸ πεδίον· καλέουσι δ’ αὐτὰς ἐχετογνώμονας. Super autem Sipparenorum civitatem lacum cum fodisset, ambitum quidem quadraginta parasangarum, altitudine orgyiarum (h.e. ularum maiorum) viginti, portas erexit, quas apperientes adaquabant planitiem: vocabant autem eas echetognomones.
- ↑ Plinii N.H. 6.123.30: "sunt etiamnum in Mesopotamia oppida Hipparenum, Chaldaeorum doctrina et hoc, sicut Babylon, iuxta fluvium [Narragam] qui cadit in Narragam, unde civitati nomen. muros Hipparenorum Persae diruere. Orcheni quoque, tertia Chaldaeorum doctrina, in eodem situ locantur ad meridiem versi. ab his Notitae et Orothophanitae et Gnesiochartae."