Sindi[1] (Graece Σινδοί) fuere populi antiqui, qui millennio primo a.C.n. et saeculis primis p.C.n. in paeninsula Tamanica litoreque adiacenti Ponti Euxini (in regione secundum eos Sindica vocata) habitabant. Maeotarum pars videntur.[2] A saeculo 5 a.C.n. regnum suum habentes, a saeculo 4 a.C.n. tamen in regnum Bosporanum inclusi, culturam linguamque Graecorum valde acceperunt, saeculis primis a.C.n. enim Sarmatis assimilati sunt.[3]

Statua Sindi militis (saeculo primo a.C.n. creata, anno 1896 in paeninsula Tamanica inventa et nunc in musaeo Kertschiae posita).
  1. Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~, t. IV, p. 191
  2. Pagina de Sindis Encyclopaediae Russicae Magnae (Russice)
  3. Pagina de Sindis Encyclopaediae Sovieticae Magnae editionis tertiae (Russice)

Nexus externus

recensere