Sigibertus III (natus 630, mortuus 1 Februarii 656), erat rex Francorum ab anno 633 ad usque mortem.

Wikidata Sigibertus III
Res apud Vicidata repertae:
Sigibertus III: imago
Sigibertus III: imago
Nativitas: 630; unknown value
Obitus: 1 Februarii 656; unknown value

Familia

Genitores: Dagobertus I; Ragnétrude
Coniunx: Chimnechildis
Proles: Bilichild, Dagobertus II
Familia: Merovingi

Memoria

Sanctus, sanctus (feriae die 1 Februarii)

Anno 633 a patre Dagoberto I, qui tum omnem Franciam rexit, rex Austrasiae partem factus est, cum nobilitas Francorum id postulavisset. Austrasiae Primo Pippinus maior domus vicarius regni fuit. Post mortem Dagoberti Chlodovechus II frater minor Sigiberti Neustriam et Burgundiam accepit. Anno 640 Pippinus mortuus est et educator Sigiberti Otho maior domus factus est. Anno 641 Sigibertus Otho duce bello contra Thuringos victus eum ducatus paene omnino amisit. Grimoaldus, filius Pippini, eo bello regis vitam servaverat et Sigibertum sibi amicum conciliavit. Anno 643 Grimualdus Othonem depulit et ipse maior domus factus est. Sigibertum coegit, ut filium suum, Childebertum adoptaret. Anno 651 autem Sigiberto filius proprius natus est, Dagobertus II. Is, cum Sigibertus III anno 656 mortuus est primo rex factus, sed mox a Grimoaldo monachus in Hiberniam missus est. Sigibertus primus rex domus Merovingorum fuit, qui ipse non regnavit, sed pro quo maiores domus regnum administraverunt.

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie •