Pippinus I
maior domus regni Francorum
(Redirectum de Pippinus I (maior domus))
Pippinus I Landinensis[1] vel Senior[2], circa annum 580 natus et anno 640 mortuus, gentis Pippinidarum conditor, fuit maior domus Austrasiae ab anno 623 usque ad mortem. Filius Carlomani cuiusdam, a sancta Itta Bavonem Gandavensem Grimoaldumque Seniorem filios et Beggam Andennensem Gertrudem Nivellensem filias genuit.
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 585; Landae
Obitus: 640; Landae
Obitus: 640; Landae
Familia
Genitores: Carlomannus;
Coniunx: Itta Mettensis
Proles: Begga, Gertrudis Nivellensis, Grimoaldus, Bavo Gandavensis, Viventia
Familia: Pippinidae
Coniunx: Itta Mettensis
Proles: Begga, Gertrudis Nivellensis, Grimoaldus, Bavo Gandavensis, Viventia
Familia: Pippinidae
Memoria
Beatus (feriae die 21 Februarii)
Brunichildi reginae inimicus, Pippinus et nobiles Austrasiae alii Chlotarium II e Neustria invitaverunt; Chlotarius Pippinum maiorem domus Austrasiae fecit et postea Dagoberti I filii sui educatorem. Cum Dagobertus regnaret, Pippinus ad aulam eius in Neustria vivebat; Sigiberto III regnante in Austrasiam revertit.
Notae
recensere- ↑ Martini Bouquet(fr) Recueil des historiens des Gaules et de la France, vol. II, Lutetiae 1741, pp. 517, 615 etc. Cognomen ab urbe natali Landis ad Getam(nl) (vel Landinii, — Ioannis Baptistae Ladvocat(fr) Dictionnaire geographique-portatif, vol. I, Amstelodami 1770, p. 447), coaetaneis Pippini ignotum. Vel Landensis, Landinus, Landesius etc., — v. Caroli Le Cointe(fr) Annales ecclesiastici Francorum, vol. III, Parisiis 1668, p. 96.
- ↑ Bouquet, op. cit., p. 629.
Nexus externi
recensereLexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon • |