Shakesperius Latinus
De Shakesperio Latinista et Latinizato hic legere potes.
Gulielmus Shakesperius scriptor scaenicus Anglicus "small Latin and less Greek" cognovit,[1] scilicet "pauca Latinae, minora Graecae linguae". Lingua autem Latina in textu Shakesperiano interdum reperitur. Honorificabilitudinitatibus in act. V sc. I ludi Love's Labour's Lost est hapax legomenon in opera Shakesperii, longissimum Latinum verbum in opera Gulielmi Shakesperii Anglice et forma ablativi absoluti pluralis verbi Latini mediaevalis honorificabilitudinitas.
Bibliographica
recensereOpera Shakesperiana Latine reddita
recensereGulielmi Shakesperii libri ex Anglico in Latinum sermonem saepiuscule conversi sunt. Exempli gratia:
- Denison, Henricus. 1856. Gulielmi Shaksperii Julius Cæsar. Oxoniae et Londinii: John Henry et James Parker; Cantabrigiae: Deighton, Bell & Co.; Eton: E. P. Williams Textus apud Hathi Trust
- Latham, H. 1864. Sertum Shaksperianum subnexis aliquot aliunde excerptis floribus. Londini, Oxoniae: Alexander Macmillan. Textus apud archive.org
- Ward, R. 1860. "Shaksperiana quaedam Graece tentata." In Celebria quaedam Anglorum poemata Latine reddita, etc.
- Oratio ex fabula de Iulio Caesar, quam vertit Henricus Denison, et luci data est per Jahrbuch der Deutsche Shakespeare Gesellschaft 6 (1871) 369f.
- Shaksperi Julius Cæsar. Ad textum qualem N. Delius constituit Anglicum, in senarios Latinos transtulit Dr. T. J. Hilgers. Dessaviae, 1872. pdf
- Amleti oratio et versus nonnulli orationis Prosperi de Tempestatis excerptae Exempla: Amleti Oratio a C.A. Fahlcrantz in Latinum versa apud www.alcuinus.net, quas vertit Christianus Alfredus Fahlcrantz Suedus (1885 - 1911)
- "Carmina quaedam saecc. XIX et XX in Latinum conversa" a Dionysio Sylvano contributa.Exempla: Carmina quaedam Shakespeariana apud www.alcuinus.net
- Gulielmi Shakespeare Carmina quae Sonnets nuncupantur' Latine reddita ab Alvredo Thoma Barton, edenda curavit Ioannes Harrower, Londinii: Riccardi Press, 1913.Shakespeare's Sonnets in Latin translated by Alfred Thomas Barton 1-40 apud www.slu.edu
De Shakesperio Latinizato
recensere- Hawkins, Gulielmus. 1758. [Works.] 3 vol. Oxoniae: W. Jackson. vol. 3. Prælectiones poeticæ in Schola naturalis philosophiæ. Vol. 3
- Boening, Laurentii. 1870. De Shaksperii fabula quae "Troilus and Cressida" inscribitur. Dissertatio inauguralis, etc. Rostochii, 1870.
Commentationes de Shakesperio Latinae
recensere- Horton-Smith, Lionel Graham Horton. 1896. Ars Tragica Sophoclea cum Shaksperiana comparata: an essay on the tragic art of Sophocles and Shakspere, to which was awarded the Members' Prize for Latin Essay in the University of Cambridge. Cantabrigiae: Macmillan & Bowes.
Fontes fabularum Shakesperianarum Latini
recensere- 121, Suetonii De Vita Caesarum: Vita Gaii 44 (Cynobellinus)
- ca. 229, Dionis Cassii Historiae Romanae 60:20-21 (Κυνοβελλίνου)
- ca. 1136, Galfridi Monemutensis Historia Regum Britanniae 2.11-14 (Leir), 4.11-12 (Kymbelinus)
- Saeculo 12, Saxonis Grammatici Gesta Danorum[1], praesertim libris 3-4 (Amlethus).
- 1582, Buchanani , Rerum Scoticarum Historia, 7.8-11 (Macbethus, Macbedus)
- 1586, 1607, Camdeni Britanniascotlat apud www.philological.bham.ac.uk (Macbethus)[2]
Notae
recensere- ↑ Beniaminus Jonson, "To the memory of my beloved, the author, Mr. William Shakespeare"
- ↑ "2. Comites, quos legi, habuit Loqhuabria nullos, sed circa annum salutis CIƆI thanum nominatissimum Banqhuonem, quem Macbethus nothus cum caede et sanguine regnum occupasset, timidus et suspiciosus e medio tollendum curavit, quod e quarundam magarum vaticinio comperisset fore ut eius posteritas exstincta Macbethi sobole aliquando regno potiretur, et longa serie regnaret. Quod sane fide non caruit: Fleanchus enim Banqhuonis filius, qui per tenebras ignotus insidias evasit, in Walliam profugit ubi aliquandiu latuit, acceptaque in uxorem Nesta filia Griffith Ap Lewellin principis Northwalliae Walterum progenuit, qui in Scotiam reversus insulanorum rebellionem tanta fortitudinis laude compressit, et tanta prudentia regios in hoc tractu reditus administravit ut rex totius regni Scotiae seneschallum sive quaestorem (stewart vulgo vocant) constituerit. Unde hoc muneris nomen cognomen Stewart eius posteris indidit, qui passim per Scotiam numerosa nobilitatis sobole proseminati...."
Bibliographia
recensere- Jonathan Bate, Shakespeare and Ovid (Oxonii, 1994)
- Charles Martindale, Albert Booth Taylor, Shakespeare and the classics (Cantabrigiae, 2004) (Paginae selectae apud Google Books)
- Albert Booth Taylor, Shakespeare's Ovid: the Metamorphoses in the plays and poems (Cantabrigiae, 2000) (Paginae selectae apud Google Books)
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.