Sergius Georgii filius Gorškov (Russice Сергей Георгиевич Горшков, tr. Sergej Georgievič Gorškov; Cameneciae natus die 13 [26] Februarii 1910, Moscuae mortuus die 13 Maii 1988) fuit praefectus classis Sovieticus, particeps Belli Magni Patrii, annis ab 1956 ad 1985 praefectus supremus classis nauticae militaris atque vicarius ministri defensionis Unionis Sovieticae, annis ab 1961 ad 1985 etiam socius Commissionis Centralis Factionis Communisticae Unionis Sovieticae, legatus Consilii (Sovieti) Supremi URSS ab anno 1954 ad mortem suam, titulo Herois Unionis Sovieticae (bis, annis 1965 et 1982), Praemiis Publico URSS (anno 1980) et Leniniano (anno 1985) multisque aliis signis laudis ornatus.

Wikidata Sergius Gorškov
Res apud Vicidata repertae:
Sergius Gorškov: imago
Sergius Gorškov: imago
Nativitas: 13 Februarii 1910; Camenecia
Obitus: 13 Maii 1988; Moscua
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica

Memoria

Sepultura: Sepulcretum Novodevicense

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Sergium Gorškov spectant.
  Lexica biographica:  • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •