Semiramis de Appiano de Aragona

Wikidata Semiramis de Appiano de Aragona
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1464; Florentia
Obitus: 9 Martii 1523;

Familia

Genitores: Iacopo III Appiani; Battistina Fregoso
Coniunx: Lorenzo di Pierfrancesco de' Medici
Familia: Gens Medicaea

Semiramis de Appiano de Aragona (Italiane Semiramide D'Appiano D'Aragona) (nata Florentiae anno 1464 et ibidem mortua die 9 Martii 1523) fuit matrona italica et uxor Laurenti Petri Francisci filii de Medicis.[1]

Insigne familiae Appianorum.

BiographiaRecensere

Semiramis fuit filia Iacobi III Appiani, ducis Plumbini, et Battistinae Fregoso: mater sua soror ex noverca Simonettae Vespuciae[2] fuit. Familia Appianorum cum familia Neapolitana de Aragona affinitate coniuncta est. Anno 1482, Laurentius Medicaeus, ille Magnificus, post matrimonium inter Simonettam et Marcum Vespuccium (qui cosinus remotus praeclari exploratori Americi Vesputii erat) etiam matrimonium inter Semiramidem ac Laurentium Petri Francisci Medicem apparavit.[1] Laurentius Petri Francisci Medices postea, anno 1494, Popolano cognomen fuit.[3] Ex matrimonio inter Semiramidem Laurentiumque quinque filii nati sunt: Petrus Francescus, Abaelardus, Laudomia, Guenevera et Vincentius.[4] Primum Laurentius Medicaeus Iulianum Medicem maritum pro Semiramide fecit, sed Iulianus mortuus est die 26 Aprilis 1478 quia homines familiae Pazzi eum necaverunt. Tabula Ver Alexandri Botticelli fortasse donum nuptiarum pro Semiramide erat.

NotaeRecensere

  1. 1.0 1.1 "G. 20 Die 19 Julii 1482 fuit notificatum qualiter Laurentius Petri Francisci de Medicis consumavit matrimonium cum M.a Semiramide eius uxore et filia quondam illi Dom.ni Jacobi tertii D.ni de Appiano" apud Codex 299, Folium 292, Bibliotheca nationale, Florentiae.
  2. "Francisci Nursii timidei veronensis regii secretarii Carmen austerum in funere Symonettae vespuciae floren." apud Inventario dei manoscritti italiani delle biblioteche di Francia.
  3. Dennis Geronimus, Piero di Cosimo: Vision beautiful and strange, Yale University Press.
  4. Vide paginam Semiramidis apud situm interretiale Musei Britannici.

BibliographiaRecensere

  • Atzeni, Alessio, Arte del risveglio: Come scoprire i codici segreti nascosti nell’arte e diventare maestri di se stessi, Anima Srl, 2020.
  • Repetti, Emanuele, Dizionario corografico della Toscana, Civelli, 1855.
  • Stefanelli Sciarpetti, Rita, Giuliano de’ Medici: Una vita breve e due grandi amori, Edizioni del Faro, 2019.
  • Talbot, George, Essays in Italian Literature and History in Honour of Doug Thompson, Four Courts Press, 2002.
  • Tognarini, Ivan, Identità e l'oblio. Simonetta, Semiramide e Sandro Botticelli, Electa, 2002.