Scharnebeck
Scharnebeck commune Saxoniae Inferioris pars Circuli Luneburgensis et pars communis generalis Scharnebeck est. Ad Scharnebeck et vici Nutzfelde et Lentenau pertinent. Commune clarum est propter Opus, quo naves ab Albi flumine ad fossam artificialem tolluntur.
Locus: 53°18′0″N 10°31′0″E
Numerus incolarum: 3 477
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Gestio
Tabula aut despectus
Historia
recensereScharnebeck anno 1253 primo in actis descriptum est, cum monasterium Ordinis Cisterciensis conderetur. Postea pars Ducatus Luneburgensis fuit. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Scharnebeck ab anno 1946 pars Saxoniae Inferioris et ab anno 1974 sedes administrationis eiusdem nominis communis generalis est. Eodem anno vici supra dicti ad Scharnebeck adiuncti sunt.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Scharnebeck spectant. |