Schönbrunn (Schleusegrund)
Schönbrunn inde ab anno 1994 pars est communitatis Schleusegrund iacens in Circulo Hildburghausen Thuringiae in meridie laci structilis eiusdem nominis. Id oppidum anno 1950 confusione vicorum Schönau, Ernstthal, Unterneubrunn, Oberneubrunn et Gabel creatum est.
Historia
recensereGabel iam anno 1350 mentionem primam habuit. Saeculis elapsis incolae haud divites fuerunt negotiantes ligno, carbone vegetabili, bestiis. In ratibus mercedes modestae transportabantur. Saeculo autem XV metalla cuprea aperta sunt, qui quaestus usque ad Bellum triginta annorum florebant. Saeculo XIX ergasterium vitreum advenit, quod saeculo XX valde maioratum est. Nostris diebus res periegeticae praevalent.
Res aspectabiliores
recensereAffabre confecta est Ecclesia Sancti Iacobi anno 1490, quae anno 1723 largior facta est. Domus saltuaria in Ernstthal saeculi XVI est, quae domus olim castellum venatorium ducale fuerat. Nobiles venatores Mainingia sive Hilpertohusa veniebant.
Iucundissima sit excursio in iuga varia 740 metrorum et ad lacum structilem Schönbrunn; cuius muri altitudinis 66 metrorum annis inter 1965 et 1975 erecti sunt. Migratores alliciunt et semita Rennsteig finitima et zona naturae protectae Vallum Gabel superiorum. Nartatores hieme nives multae contentos reddit.
In Schönbrunn invenitur Museum de aromatibus et condimentis (Gewürzmuseum) quod visitare omnibus fas sit.
Externi nexus
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Schönbrunn (Schleusegrund) spectant. |